Ézéchiel - Caput 23

Ézéchiel 23.1 et factus est sermo Domini ad me dicens Ézéchiel 23.2 fili hominis duae mulieres filiae matris unius fuerunt Ézéchiel 23.3 et fornicatae sunt in Aegypto in adulescentia sua fornicatae sunt ibi subacta sunt ubera earum et fractae sunt mammae pubertatis earum Ézéchiel 23.4 nomina autem earum Oolla maior et Ooliba soror eius et habui eas et pepererunt filios et filias porro earum nomina Samaria Oolla et Hierusalem Ooliba Ézéchiel 23.5 fornicata est igitur Oolla super me et insanivit in amatores suos in Assyrios propinquantes Ézéchiel 23.6 vestitos hyacintho principes et magistratus iuvenes cupidinis universos equites ascensores equorum Ézéchiel 23.7 et dedit fornicationes suas super eos electos filios Assyriorum universos et in omnibus in quos insanivit in inmunditiis eorum polluta est Ézéchiel 23.8 insuper et fornicationes suas quas habuerat in Aegypto non reliquit nam et illi dormierant cum ea in adulescentia eius et illi confregerant ubera pubertatis eius et effuderant fornicationem suam super eam Ézéchiel 23.9 propterea tradidi eam in manu amatorum suorum in manus filiorum Assur super quorum insanivit libidinem Ézéchiel 23.10 ipsi discoperuerunt ignominiam eius filios et filias illius tulerunt et ipsam occiderunt gladio et factae sunt famosae mulieres et iudicia perpetrarunt in ea Ézéchiel 23.11 quod cum vidisset soror eius Ooliba plus quam illa insanivit libidine et fornicationem suam super fornicationem sororis suae Ézéchiel 23.13 et vidi quod polluta esset via una ambarum Ézéchiel 23.14 et auxit fornicationes suas cumque vidisset viros depictos in pariete imagines Chaldeorum expressas coloribus Ézéchiel 23.15 et accinctos balteis renes et tiaras tinctas in capitibus eorum formam ducum omnium similitudinem filiorum Babylonis terraeque Chaldeorum in qua orti sunt Ézéchiel 23.16 et insanivit super eos concupiscentia oculorum suorum et misit nuntios ad eos in Chaldeam Ézéchiel 23.17 cumque venissent ad eam filii Babylonis ad cubile mammarum polluerunt eam stupris suis et polluta est ab eis et saturata est anima eius ab illis Ézéchiel 23.18 denudavit quoque fornicationes suas et discoperuit ignominiam suam et recessit anima mea ab ea sicut recesserat anima mea a sorore eius Ézéchiel 23.19 multiplicavit enim fornicationes suas recordans dies adulescentiae suae quibus fornicata est in terra Aegypti Ézéchiel 23.20 et insanivit libidine super concubitu eorum quorum carnes sunt ut carnes asinorum et sicut fluxus equorum fluxus eorum Ézéchiel 23.21 et visitasti scelus adulescentiae tuae quando subacta sunt in Aegypto ubera tua et confractae mammae pubertatis tuae Ézéchiel 23.22 propterea Ooliba haec dicit Dominus Deus ecce ego suscitabo omnes amatores tuos contra te de quibus satiata est anima tua et congregabo eos adversum te in circuitu Ézéchiel 23.23 filios Babylonis et universos Chaldeos nobiles tyrannosque et principes omnes filios Assyriorum iuvenes forma egregia duces et magistratus universos principes principum et nominatos ascensores equorum Ézéchiel 23.24 et venient super te instructi curru et rota multitudo populorum lorica et clypeo et galea armabuntur contra te undique et dabo coram eis iudicium et iudicabunt te iudiciis suis Ézéchiel 23.25 et ponam zelum meum in te quem exercent tecum in furore nasum tuum et aures tuas praecident et quae remanserint gladio concident ipsi filios tuos et filias tuas capient et novissimum tuum devorabitur igni Ézéchiel 23.26 et denudabunt te vestimentis tuis et tollent vasa gloriae tuae Ézéchiel 23.27 et requiescere faciam scelus tuum de te et fornicationem tuam de terra Aegypti nec levabis oculos tuos ad eos et Aegypti non recordaberis amplius Ézéchiel 23.28 quia haec dicit Dominus Deus ecce ego tradam te in manu eorum quos odisti in manu de quibus satiata est anima tua Ézéchiel 23.30 fecerunt haec tibi quia fornicata es post gentes inter quas polluta es in idolis eorum Ézéchiel 23.31 in via sororis tuae ambulasti et dabo calicem eius in manu tua Ézéchiel 23.32 haec dicit Dominus Deus calicem sororis tuae bibes profundum et latum eris in derisum et in subsannationem quae es capacissima Ézéchiel 23.33 ebrietate et dolore repleberis calice maeroris et tristitiae calice sororis tuae Samariae Ézéchiel 23.34 et bibes illum et epotabis usque ad feces et fragmenta eius devorabis et ubera tua lacerabis quia ego locutus sum ait Dominus Deus Ézéchiel 23.35 propterea haec dicit Dominus Deus quia oblita es mei et proiecisti me post corpus tuum tu quoque porta scelus tuum et fornicationes tuas Ézéchiel 23.36 et ait Dominus ad me dicens fili hominis numquid iudicas Oollam et Oolibam et adnuntias eis scelera earum Ézéchiel 23.37 quia adulterae sunt et sanguis in manibus earum et cum idolis suis fornicatae sunt insuper et filios suos quos genuerunt mihi obtulerunt eis ad devorandum Ézéchiel 23.38 sed et hoc fecerunt mihi polluerunt sanctuarium meum in die illa et sabbata mea profanaverunt Ézéchiel 23.39 cumque immolarent filios suos idolis suis et ingrederentur sanctuarium meum in die illa ut polluerent illud etiam haec fecerunt in medio domus meae Ézéchiel 23.40 miserunt ad viros venientes de longe ad quos nuntium miserant itaque ecce venerunt quibus te lavisti et circumlevisti stibio oculos tuos et ornata es mundo muliebri Ézéchiel 23.41 sedisti in lecto pulcherrimo et mensa ordinata est ante te thymiama meum et unguentum meum posuisti super eam Ézéchiel 23.42 et vox multitudinis exultantis erat in ea et in viris qui de multitudine hominum adducebantur et veniebant de deserto posuerunt armillas in manibus eorum et coronas speciosas in capitibus eorum Ézéchiel 23.43 et dixi ei quae adtrita est in adulteriis nunc fornicabitur in fornicatione sua etiam haec Ézéchiel 23.44 et ingressi sunt ad eam quasi ad mulierem meretricem sic ingrediebantur ad Oollam et ad Oolibam mulieres nefarias Ézéchiel 23.45 viri ergo iusti sunt hii iudicabunt eas iudicio adulterarum et iudicio effundentium sanguinem quia adulterae sunt et sanguis in manibus earum Ézéchiel 23.46 haec enim dicit Dominus Deus adduc ad eas multitudinem et trade eas in tumultum et in rapinam Ézéchiel 23.47 et lapidentur lapidibus populorum et confodiantur gladiis eorum filios et filias earum interficient et domos earum igne succendent Ézéchiel 23.48 et auferam scelus de terra et discent omnes mulieres ne faciant secundum scelus earum Ézéchiel 23.49 et dabunt scelus vestrum super vos et peccata idolorum vestrorum portabitis et scietis quia ego Dominus Deus

Ézéchiel : Caput 23

Reflection on Ezekiel Chapter 23 Ezekiel chapter 23 presents a powerful allegory of two unfaithful sisters, representing the kingdoms of Israel and Judah. ​​Through this metaphor, God describes the unfaithfulness of His people, illustrating the idolatry and sinful political alliances that led to their downfall. This powerful text addresses themes such as spiritual betrayal, the consequences of sin, and God's long memory. Ezekiel 23 also reveals God's broken heart over His people's unfaithfulness. In this reflection, we invite you to meditate on five biblical passages that shed light on the profound themes of this allegorical chapter.

Jeremiah 3:6-10

"During the reign of King Josiah, the Lord said to me, 'Have you seen what faithless Israel has done? She has climbed every high mountain and played the harlot under every green tree. I thought that after doing all this, she would return to me, but she did not. And her treacherous sister Judah saw these things. She also saw that I had sent away faithless Israel, giving her a bill of divorce because of all her adulteries. However, her treacherous sister Judah was not afraid, but she also played the harlot. And because her prostitution meant nothing to Israel, she defiled the land, committing adultery with idols of stone and wood. Yet your treacherous sister Judah has not turned to me with all her heart, but with pretense, declares the Lord.

This passage uses allegories similar to those in Ezekiel 23, depicting Israel and Judah as unfaithful sisters.

Hosea 2:2

"Rebuke your mother, rebuke her, for she is not my wife, and I am not her husband. Let her put away her whoredoms from her face and her adulteries from between her breasts. »

Hosea uses the metaphor of adultery to describe Israel's infidelity, as does Ezekiel 23.

Revelation 17:1-2

“Then one of the seven angels who had the seven bowls came to me and said, ‘Come, I will show you the judgment of the great harlot who sits on many waters. The kings of the earth played the harlot with her, and the inhabitants of the land were made drunk with the wine of her fornication. »

The image of the great harlot in Revelation bears similarities to the allegories used in Ezekiel 23.

Isaiah 1:21

"See what a harlot the faithful city has become! Once full of righteousness and justice, it is now full of murderers. »

Isaiah uses the metaphor of prostitution to describe Jerusalem's infidelity, as does Ezekiel 23.

James 4:4

"You adulteresses, do you not know that friendship with the world is enmity with God? Whoever wants to be a friend of the world makes himself an enemy of God."

James uses the language of adultery to describe spiritual infidelity, echoing the metaphors of Ezekiel 23.

These passages remind us of the importance of remaining faithful to God and not being drawn into the seductions of the world. They invite us to a deep examination of conscience and a sincere reconciliation with our Creator.