Ézéchiel - Caput 18

Ézéchiel 18.1 et factus est sermo Domini ad me dicens Ézéchiel 18.2 quid est quod inter vos parabolam vertitis in proverbium istud in terra Israhel dicentes patres comederunt uvam acerbam et dentes filiorum obstupescunt Ézéchiel 18.3 vivo ego dicit Dominus Deus si erit vobis ultra parabola haec in proverbium in Israhel Ézéchiel 18.4 ecce omnes animae meae sunt ut anima patris ita et anima filii mea est anima quae peccaverit ipsa morietur Ézéchiel 18.5 et vir si fuerit iustus et fecerit iudicium et iustitiam Ézéchiel 18.6 in montibus non comederit et oculos suos non levaverit ad idola domus Israhel et uxorem proximi sui non violaverit et ad mulierem menstruatam non accesserit Ézéchiel 18.7 et hominem non contristaverit pignus debitori reddiderit per vim nihil rapuerit panem suum esurienti dederit et nudum operuerit vestimento Ézéchiel 18.8 ad usuram non commodaverit et amplius non acceperit ab iniquitate averterit manum suam iudicium verum fecerit inter virum et virum Ézéchiel 18.9 in praeceptis meis ambulaverit et iudicia mea custodierit ut faciat veritatem hic iustus est vita vivet ait Dominus Deus Ézéchiel 18.10 quod si genuerit filium latronem effundentem sanguinem et fecerit unum de istis Ézéchiel 18.11 et haec quidem omnia non facientem sed in montibus comedentem et uxorem proximi sui polluentem Ézéchiel 18.12 egenum et pauperem contristantem rapientem rapinas pignus non reddentem et ad idola levantem oculos suos abominationem facientem Ézéchiel 18.13 ad usuram dantem et amplius accipientem numquid vivet non vivet cum universa detestanda haec fecerit morte morietur sanguis eius in ipso erit Ézéchiel 18.14 quod si genuerit filium qui videns omnia peccata patris sui quae fecit timuerit et non fecerit simile eis Ézéchiel 18.15 super montes non comederit et oculos suos non levaverit ad idola domus Israhel et uxorem proximi sui non violaverit Ézéchiel 18.16 et virum non contristaverit pignus non retinuerit et rapinam non rapuerit panem suum esurienti dederit et nudum operuerit vestimento Ézéchiel 18.17 a pauperis iniuria averterit manum suam usuram et superabundantiam non acceperit iudicia mea fecerit in praeceptis meis ambulaverit hic non morietur in iniquitate patris sui sed vita vivet Ézéchiel 18.18 pater eius quia calumniatus est et vim fecit fratri et malum operatus est in medio populi sui ecce mortuus est in iniquitate sua Ézéchiel 18.19 et dicitis quare non portavit filius iniquitatem patris videlicet quia filius iudicium et iustitiam operatus est omnia praecepta mea custodivit et fecit illa vita vivet Ézéchiel 18.20 anima quae peccaverit ipsa morietur filius non portabit iniquitatem patris et pater non portabit iniquitatem filii iustitia iusti super eum erit et impietas impii erit super eum Ézéchiel 18.21 si autem impius egerit paenitentiam ab omnibus peccatis suis quae operatus est et custodierit universa praecepta mea et fecerit iudicium et iustitiam vita vivet non morietur Ézéchiel 18.22 omnium iniquitatum eius quas operatus est non recordabor in iustitia sua quam operatus est vivet Ézéchiel 18.23 numquid voluntatis meae est mors impii dicit Dominus Deus et non ut convertatur a viis suis et vivat Ézéchiel 18.24 si autem averterit se iustus a iustitia sua et fecerit iniquitatem secundum omnes abominationes quas operari solet impius numquid vivet omnes iustitiae eius quas fecerat non recordabuntur in praevaricatione qua praevaricatus est et in peccato suo quod peccavit in ipsis morietur Ézéchiel 18.25 et dixistis non est aequa via Domini audite domus Israhel numquid via mea non est aequa et non magis viae vestrae pravae sunt Ézéchiel 18.26 cum enim averterit se iustus a iustitia sua et fecerit iniquitatem morietur in eis in iniustitia quam operatus est morietur Ézéchiel 18.27 et cum averterit se impius ab impietate sua quam operatus est et fecerit iudicium et iustitiam ipse animam suam vivificabit Ézéchiel 18.28 considerans enim et avertens se ab omnibus iniquitatibus suis quas operatus est vita vivet et non morietur Ézéchiel 18.29 et dicunt filii Israhel non est aequa via Domini numquid viae meae non sunt aequae domus Israhel et non magis viae vestrae pravae Ézéchiel 18.30 idcirco unumquemque iuxta vias suas iudicabo domus Israhel ait Dominus Deus convertimini et agite paenitentiam ab omnibus iniquitatibus vestris et non erit vobis in ruinam iniquitas Ézéchiel 18.31 proicite a vobis omnes praevaricationes vestras in quibus praevaricati estis et facite vobis cor novum et spiritum novum et quare moriemini domus Israhel Ézéchiel 18.32 quia nolo mortem morientis dicit Dominus Deus revertimini et vivite

Ézéchiel : Caput 18

Individual Responsibility according to Ezekiel 18 Ezekiel chapter 18 addresses a fundamental theme: individual responsibility before God. This teaching challenges some popular beliefs, including the proverb that parents eat sour grapes and their children's teeth become set on edge. Ezekiel 18 emphasizes that each person is responsible for their own sins, thus affirming God's justice and the possibility of repentance. This message brings hope to the righteous and is a warning to the wicked.

Let us reflect together on five biblical passages that align with the principles of individual righteousness highlighted in this foundational chapter.

Jeremiah 31:29-30

"In that time, it will no longer be said, 'The fathers ate sour grapes, but the children's teeth were set on edge.' Instead, each person will die for his own sin; whoever eats sour grapes will have their teeth set on edge. » This passage from Jeremiah addresses the same proverb and the same theme of individual responsibility discussed in Ezekiel 18.

Deuteronomy 24:16

"Parents shall not be put to death in place of their children, nor children in place of their parents; each shall die for his own sin." This commandment from the Law of Moses establishes the principle of individual responsibility on which Ezekiel 18 expands.

Romans 2:6-8

"God will reward each person according to his actions." He will give eternal life to those who, persistently doing good, seek glory, honor, and immortality. But there will be anger and wrath against those who are selfish, reject the truth, and follow unrighteousness." The Apostle Paul reaffirms the principle of individual responsibility and fair judgment, as emphasized in Ezekiel 18.

2 Corinthians 5:10

"For we must all appear before the judgment seat of Christ, so that each one may receive according to the works done in the body, whether good or bad. » This New Testament verse echoes the theme of individual responsibility and righteous judgment in Ezekiel 18.

John 9:1-3

"As Jesus passed by, he saw a man who had been born blind. His disciples asked him, 'Teacher, who sinned—this man or his parents—that he was born blind?' Jesus replied, 'Neither this man nor his parents sinned, but this happened so that God's work might be made manifest in his life.' Jesus challenges the notion of hereditary sin, thus aligning with the teaching of Ezekiel 18 regarding individual responsibility.