Exode - Caput 4

Exode 4.1 respondens Moses ait non credent mihi neque audient vocem meam sed dicent non apparuit tibi Dominus Exode 4.2 dixit ergo ad eum quid est hoc quod tenes in manu tua respondit virga Exode 4.3 ait proice eam in terram proiecit et versa est in colubrum ita ut fugeret Moses Exode 4.4 dixitque Dominus extende manum tuam et adprehende caudam eius extendit et tenuit versaque est in virgam Exode 4.5 ut credant inquit quod apparuerit tibi Dominus Deus patrum tuorum Deus Abraham Deus Isaac Deus Iacob Exode 4.6 dixitque Dominus rursum mitte manum in sinum tuum quam cum misisset in sinum protulit leprosam instar nivis Exode 4.7 retrahe ait manum in sinum tuum retraxit et protulit iterum et erat similis carni reliquae Exode 4.8 si non crediderint inquit tibi neque audierint sermonem signi prioris credent verbo signi sequentis Exode 4.9 quod si nec duobus quidem his signis crediderint neque audierint vocem tuam sume aquam fluminis et effunde eam super aridam et quicquid hauseris de fluvio vertetur in sanguinem Exode 4.10 ait Moses obsecro Domine non sum eloquens ab heri et nudius tertius et ex quo locutus es ad servum tuum inpeditioris et tardioris linguae sum Exode 4.11 dixit Dominus ad eum quis fecit os hominis aut quis fabricatus est mutum et surdum videntem et caecum nonne ego Exode 4.12 perge igitur et ego ero in ore tuo doceboque te quid loquaris Exode 4.13 at ille obsecro inquit Domine mitte quem missurus es Exode 4.14 iratus Dominus in Mosen ait Aaron frater tuus Levites scio quod eloquens sit ecce ipse egreditur in occursum tuum vidensque te laetabitur corde Exode 4.15 loquere ad eum et pone verba mea in ore eius ego ero in ore tuo et in ore illius et ostendam vobis quid agere debeatis Exode 4.16 ipse loquetur pro te ad populum et erit os tuum tu autem eris ei in his quae ad Deum pertinent Exode 4.17 virgam quoque hanc sume in manu tua in qua facturus es signa Exode 4.18 abiit Moses et reversus est ad Iethro cognatum suum dixitque ei vadam et revertar ad fratres meos in Aegyptum ut videam si adhuc vivunt cui ait Iethro vade in pace Exode 4.19 dixit ergo Dominus ad Mosen in Madian vade revertere in Aegyptum mortui sunt omnes qui quaerebant animam tuam Exode 4.20 tulit Moses uxorem et filios suos et inposuit eos super asinum reversusque est in Aegyptum portans virgam Dei in manu sua Exode 4.21 dixitque ei Dominus revertenti in Aegyptum vide ut omnia ostenta quae posui in manu tua facias coram Pharaone ego indurabo cor eius et non dimittet populum Exode 4.22 dicesque ad eum haec dicit Dominus filius meus primogenitus meus Israhel Exode 4.23 dixi tibi dimitte filium meum ut serviat mihi et noluisti dimittere eum ecce ego interficiam filium tuum primogenitum Exode 4.24 cumque esset in itinere in diversorio occurrit ei Dominus et volebat occidere eum Exode 4.25 tulit ilico Seffora acutissimam petram et circumcidit praeputium filii sui tetigitque pedes eius et ait sponsus sanguinum tu mihi es Exode 4.26 et dimisit eum postquam dixerat sponsus sanguinum ob circumcisionem Exode 4.27 dixit autem Dominus ad Aaron vade in occursum Mosi in deserto qui perrexit ei obviam in montem Dei et osculatus est eum Exode 4.28 narravitque Moses Aaron omnia verba Domini quibus miserat eum et signa quae mandaverat Exode 4.29 veneruntque simul et congregaverunt cunctos seniores filiorum Israhel Exode 4.30 locutusque est Aaron omnia verba quae dixerat Dominus ad Mosen et fecit signa coram populo Exode 4.31 et credidit populus audieruntque quod visitasset Dominus filios Israhel et quod respexisset adflictionem eorum et proni adoraverunt

Exode : Caput 4

Exploring Exodus Chapter 4

Chapter 4 of the book of Exodus is a powerful testimony to Moses' doubts and his preparation for a divine mission. How does God equip his servants for seemingly impossible tasks? This revealing passage tells us about the miraculous signs given to Moses, his initial reluctance, and the appointment of Aaron as his spokesman. This chapter also discusses Moses' return to Egypt and the mysterious circumcision incident.

Main Themes

Exodus 4 explores fundamental themes such as divine sufficiency, obedience, and preparation for service. We invite you to explore with us five biblical passages that shed light on the principles of divine accountability present in this thought-provoking chapter.

Enlightening Bible Passages

Acts 7:35-37: "This Moses, whom they had rejected, saying, 'Who made him ruler and judge?' was sent by God himself to be their ruler and deliverer, through the angel who appeared to him in the bush. He led them out of Egypt, performing wonders and signs in Egypt, at the Red Sea, and in the wilderness for forty years. This is Moses who said to the Israelites, 'God will raise up for you a Prophet like me from among your brothers.'" This passage summarizes Moses' call and mission as described in Exodus 4, while also citing Moses' prophecy of a future prophet.

John 9:28-29: "So they insulted him and said, 'You are his disciple! We are disciples of Moses! We know that God spoke to Moses, but as for this one, we don't even know where he comes from.'" This passage illustrates how Moses' authority, established in Exodus 4, was perceived in Jesus' time.

Romans 9:17: "For the Scripture says to Pharaoh, 'For this very purpose I have raised you up, to show my power in you and to have my name proclaimed throughout the earth.'" Paul cites Exodus 9:16, which concerns Moses' mission established in Exodus 4, to discuss God's sovereignty.

Luke 11:20 : "But if it is by the finger of God that I cast out demons, then the Kingdom of God has come to you." Jesus is referring to the expression "finger of God" used in Exodus 8:19, linked to the signs given to Moses in Exodus 4.

2 Corinthians 3:7-8: "Now if the ministry that brought death, which was engraved in letters on stones, came with glory, so that the Israelites could not fix their eyes on the face of Moses because of the glory of his countenance, even though it had faded, will it not do so? Would the ministry of the Spirit be much more glorious?" Paul compares the ministry of Moses, which began in Exodus 4, with the ministry of the Spirit in the New Testament.

Conclusion

Exodus chapter 4 reminds us that, despite our doubts and hesitations, God prepares and equips us to fulfill His will. By meditating on these passages, we can deepen our understanding of how God works in the lives of His servants, encouraging us to respond to our own calling with faith and confidence.