Exode - Caput 37

Exode 37.1 fecit autem Beselehel et arcam de lignis setthim habentem duos semis cubitos in longitudinem et cubitum ac semissem in latitudinem altitudo quoque uno cubito fuit et dimidio vestivitque eam auro purissimo intus ac foris Exode 37.2 et fecit illi coronam auream per gyrum Exode 37.3 conflans quattuor anulos aureos per quattuor angulos eius duos anulos in latere uno et duos in altero Exode 37.4 vectes quoque fecit de lignis setthim quos vestivit auro Exode 37.5 et quos misit in anulos qui erant in lateribus arcae ad portandum eam Exode 37.6 fecit et propitiatorium id est oraculum de auro mundissimo duorum cubitorum et dimidio in longitudine et cubito ac semisse in latitudine Exode 37.7 duos etiam cherubin ex auro ductili quos posuit ex utraque parte propitiatorii Exode 37.8 cherub unum in summitate huius partis et cherub alterum in summitate partis alterius duos cherubin in singulis summitatibus propitiatorii Exode 37.9 extendentes alas et tegentes propitiatorium seque mutuo et illud respectantes Exode 37.10 fecit et mensam de lignis setthim in longitudine duorum cubitorum et in latitudine unius cubiti quae habebat in altitudine cubitum ac semissem Exode 37.11 circumdeditque eam auro mundissimo et fecit illi labium aureum per gyrum Exode 37.12 ipsique labio coronam interrasilem quattuor digitorum et super eandem alteram coronam auream Exode 37.13 fudit et quattuor circulos aureos quos posuit in quattuor angulis per singulos pedes mensae Exode 37.14 contra coronam misitque in eos vectes ut possit mensa portari Exode 37.15 ipsos quoque vectes fecit de lignis setthim et circumdedit eos auro Exode 37.16 et vasa ad diversos usus mensae acetabula fialas cyatos et turibula ex auro puro in quibus offerenda sunt liba Exode 37.17 fecit et candelabrum ductile de auro mundissimo de cuius vecte calami scyphi spherulae ac lilia procedebant Exode 37.18 sex in utroque latere tres calami ex parte una et tres ex altera Exode 37.19 tres scyphi in nucis modum per calamos singulos spherulaeque simul et lilia et tres scyphi instar nucis in calamo altero spherulaeque simul et lilia aequum erat opus sex calamorum qui procedebant de stipite candelabri Exode 37.20 in ipso autem vecte erant quattuor scyphi in nucis modum spherulaeque per singulos et lilia Exode 37.21 et spherae sub duobus calamis per loca tria qui simul sex fiunt calami procedentes de vecte uno Exode 37.22 et spherae igitur et calami ex ipso erant universa ductilia de auro purissimo Exode 37.23 fecit et lucernas septem cum emunctoriis suis et vasa ubi quae emuncta sunt extinguuntur de auro mundissimo Exode 37.24 talentum auri adpendebat candelabrum cum omnibus vasis suis Exode 37.25 fecit et altare thymiamatis de lignis setthim habens per quadrum singulos cubitos et in altitudine duos e cuius angulis procedebant cornua Exode 37.26 vestivitque illud auro purissimo cum craticula ac parietibus et cornibus Exode 37.27 fecitque ei coronam aureolam per gyrum et duos anulos aureos sub corona per singula latera ut mittantur in eos vectes et possit altare portari Exode 37.28 ipsos autem vectes fecit de lignis setthim et operuit lamminis aureis Exode 37.29 conposuit et oleum ad sanctificationis unguentum et thymiama de aromatibus mundissimis opere pigmentarii

Exode : Caput 37

The Construction of the Tabernacle: An Act of Faith and Precision

Exodus chapter 37 immerses us in the construction of the Tabernacle, a sacred space where God's presence was manifested among His people. This text reveals how sacred objects, essential to the liturgy, were crafted with precision and devotion.

Sacred Objects

This detailed chapter describes the construction of the Ark of the Covenant, the table of showbread, the lampstand, and the altar of incense. Each of these elements has a profound and symbolic meaning, illustrating the importance of attention to detail and excellence in divine service.

Spiritual Themes

Exodus 37 highlights themes such as the importance of each element in the worship of God. Each object, designed according to precise divine instructions, testifies to the sacred relationship between God and his people. These objects are not simply artifacts, but symbols of the divine presence and the human offering.

Exploring Biblical Passages

We invite you to explore five biblical passages that enrich our understanding of these sacred objects:

Conclusion

Reading Exodus 37 and related passages invites us to reflect on our own relationship with God and how we can serve with devotion and precision in our journey of faith. May these sacred objects, rich in meaning, nourish our spiritual life and bring us closer to the divine presence.