Exode - Caput 33

Exode 33.1 locutusque est Dominus ad Mosen vade ascende de loco isto tu et populus tuus quem eduxisti de terra Aegypti in terram quam iuravi Abraham Isaac et Iacob dicens semini tuo dabo eam Exode 33.2 et mittam praecursorem tui angelum ut eiciam Chananeum et Amorreum et Hettheum et Ferezeum et Eveum et Iebuseum Exode 33.3 et intres in terram fluentem lacte et melle non enim ascendam tecum quia populus durae cervicis est ne forte disperdam te in via Exode 33.4 audiens populus sermonem hunc pessimum luxit et nullus ex more indutus est cultu suo Exode 33.5 dixitque Dominus ad Mosen loquere filiis Israhel populus durae cervicis es semel ascendam in medio tui et delebo te iam nunc depone ornatum tuum ut sciam quid faciam tibi Exode 33.6 deposuerunt ergo filii Israhel ornatum suum a monte Horeb Exode 33.7 Moses quoque tollens tabernaculum tetendit extra castra procul vocavitque nomen eius tabernaculum foederis et omnis populus qui habebat aliquam quaestionem egrediebatur ad tabernaculum foederis extra castra Exode 33.8 cumque egrederetur Moses ad tabernaculum surgebat universa plebs et stabat unusquisque in ostio papilionis sui aspiciebantque tergum Mosi donec ingrederetur tentorium Exode 33.9 ingresso autem illo tabernaculum foederis descendebat columna nubis et stabat ad ostium loquebaturque cum Mosi Exode 33.10 cernentibus universis quod columna nubis staret ad ostium tabernaculi stabantque ipsi et adorabant per fores tabernaculorum suorum Exode 33.11 loquebatur autem Dominus ad Mosen facie ad faciem sicut loqui solet homo ad amicum suum cumque ille reverteretur in castra minister eius Iosue filius Nun puer non recedebat de tabernaculo Exode 33.12 dixit autem Moses ad Dominum praecipis ut educam populum istum et non indicas mihi quem missurus es mecum praesertim cum dixeris novi te ex nomine et invenisti gratiam coram me Exode 33.13 si ergo inveni gratiam in conspectu tuo ostende mihi viam tuam ut sciam te et inveniam gratiam ante oculos tuos respice populum tuum gentem hanc Exode 33.14 dixitque Dominus facies mea praecedet te et requiem dabo tibi Exode 33.15 et ait Moses si non tu ipse praecedes ne educas nos de loco isto Exode 33.16 in quo enim scire poterimus ego et populus tuus invenisse nos gratiam in conspectu tuo nisi ambulaveris nobiscum ut glorificemur ab omnibus populis qui habitant super terram Exode 33.17 dixit autem Dominus ad Mosen et verbum istud quod locutus es faciam invenisti enim gratiam coram me et te ipsum novi ex nomine Exode 33.18 qui ait ostende mihi gloriam tuam Exode 33.19 respondit ego ostendam omne bonum tibi et vocabo in nomine Domini coram te et miserebor cui voluero et clemens ero in quem mihi placuerit Exode 33.20 rursumque ait non poteris videre faciem meam non enim videbit me homo et vivet Exode 33.21 et iterum ecce inquit est locus apud me stabis super petram Exode 33.22 cumque transibit gloria mea ponam te in foramine petrae et protegam dextera mea donec transeam Exode 33.23 tollamque manum meam et videbis posteriora mea faciem autem meam videre non poteris

Exode : Caput 33

Exodus 33: An Intimate Dialogue Between God and Moses

Exodus chapter 33 addresses the consequences of idolatry and the importance of Moses' intercession. This essential text allows us to understand how God renews His relationship with Israel. It recounts the order of departure, the tent of meeting, and the profound dialogue that takes place between Moses and God.

Main Themes

This chapter highlights several crucial themes such as divine presence, intercession, and intimacy with God. Exodus 33 reveals Moses's yearning to know God more deeply, inviting us to reflect on our own relationship with the Creator.

Related Bible Passages

We invite you to consider five biblical passages that enrich our understanding of the relational aspects of this transformative chapter:

These passages remind us of God's constant invitation to enter into a personal and authentic relationship with Him. May our search for His presence be nourished by prayer and meditation on the Scriptures.