Exode - Caput 29

Exode 29.1 sed et hoc facies ut mihi in sacerdotio consecrentur tolle vitulum de armento et arietes duos inmaculatos Exode 29.2 panesque azymos et crustula absque fermento quae conspersa sint oleo lagana quoque azyma oleo lita de simila triticea cuncta facies Exode 29.3 et posita in canistro offeres vitulum autem et duos arietes Exode 29.4 et Aaron ac filios eius adplicabis ad ostium tabernaculi testimonii cumque laveris patrem cum filiis aqua Exode 29.5 indues Aaron vestimentis suis id est linea et tunica et superumerali et rationali quod constringes balteo Exode 29.6 et pones tiaram in capite eius et lamminam sanctam super tiaram Exode 29.7 et oleum unctionis fundes super caput eius atque hoc ritu consecrabitur Exode 29.8 filios quoque illius adplicabis et indues tunicis lineis cingesque balteo Exode 29.9 Aaron scilicet et liberos eius et inpones eis mitras eruntque sacerdotes mei in religione perpetua postquam initiaveris manus eorum Exode 29.10 adplicabis et vitulum coram tabernaculo testimonii inponentque Aaron et filii eius manus super caput illius Exode 29.11 et mactabis eum in conspectu Domini iuxta ostium tabernaculi testimonii Exode 29.12 sumptumque de sanguine vituli pones super cornua altaris digito tuo reliquum autem sanguinem fundes iuxta basim eius Exode 29.13 sumes et adipem totum qui operit intestina et reticulum iecoris ac duos renes et adipem qui super eos est et offeres incensum super altare Exode 29.14 carnes vero vituli et corium et fimum conbures foris extra castra eo quod pro peccato sit Exode 29.15 unum quoque arietum sumes super cuius caput ponent Aaron et filii eius manus Exode 29.16 quem cum mactaveris tolles de sanguine eius et fundes circa altare Exode 29.17 ipsum autem arietem secabis in frusta lotaque intestina eius ac pedes pones super concisas carnes et super caput illius Exode 29.18 et offeres totum arietem in incensum super altare oblatio est Domini odor suavissimus victimae Dei Exode 29.19 tolles quoque arietem alterum super cuius caput Aaron et filii eius ponent manus Exode 29.20 quem cum immolaveris sumes de sanguine ipsius et pones super extremum dextrae auriculae Aaron et filiorum eius et super pollices manus eorum et pedis dextri fundesque sanguinem super altare per circuitum Exode 29.21 cumque tuleris de sanguine qui est super altare et de oleo unctionis asperges Aaron et vestes eius filios et vestimenta eorum consecratisque et ipsis et vestibus Exode 29.22 tolles adipem de ariete et caudam et arvinam quae operit vitalia ac reticulum iecoris et duos renes atque adipem qui super eos est armumque dextrum eo quod sit aries consecrationum Exode 29.23 tortam panis unius crustulum conspersum oleo laganum de canistro azymorum quod positum est in conspectu Domini Exode 29.24 ponesque omnia super manus Aaron et filiorum eius et sanctificabis eos elevans coram Domino Exode 29.25 suscipiesque universa de manibus eorum et incendes super altare in holocaustum odorem suavissimum in conspectu Domini quia oblatio eius est Exode 29.26 sumes quoque pectusculum de ariete quo initiatus est Aaron sanctificabisque illud elatum coram Domino et cedet in partem tuam Exode 29.27 sanctificabis et pectusculum consecratum et armum quem de ariete separasti Exode 29.28 quo initiatus est Aaron et filii eius cedentque in partem Aaron et filiorum eius iure perpetuo a filiis Israhel quia primitiva sunt et initia de victimis eorum pacificis quae offerunt Domino Exode 29.29 vestem autem sanctam qua utitur Aaron habebunt filii eius post eum ut unguantur in ea et consecrentur manus eorum Exode 29.30 septem diebus utetur illa qui pontifex pro eo fuerit constitutus de filiis eius et qui ingredietur tabernaculum testimonii ut ministret in sanctuario Exode 29.31 arietem autem consecrationum tolles et coques carnes eius in loco sancto Exode 29.32 quibus vescetur Aaron et filii eius panes quoque qui sunt in canistro in vestibulo tabernaculi testimonii comedent Exode 29.33 ut sit placabile sacrificium et sanctificentur offerentium manus alienigena non vescetur ex eis quia sancti sunt Exode 29.34 quod si remanserit de carnibus consecratis sive de panibus usque mane conbures reliquias igni non comedentur quia sanctificata sunt Exode 29.35 omnia quae praecepi tibi facies super Aaron et filiis eius septem diebus consecrabis manus eorum Exode 29.36 et vitulum pro peccato offeres per singulos dies ad expiandum mundabisque altare cum immolaris expiationis hostiam et ungues illud in sanctificationem Exode 29.37 septem diebus expiabis altare et sanctificabis et erit sanctum sanctorum omnis qui tetigerit illud sanctificabitur Exode 29.38 hoc est quod facies in altari agnos anniculos duos per singulos dies iugiter Exode 29.39 unum agnum mane et alterum vespere Exode 29.40 decimam partem similae conspersae oleo tunso quod habeat mensuram quartam partem hin et vinum ad libandum eiusdem mensurae in agno uno Exode 29.41 alterum vero agnum offeres ad vesperam iuxta ritum matutinae oblationis et iuxta ea quae diximus in odorem suavitatis Exode 29.42 sacrificium Domino oblatione perpetua in generationes vestras ad ostium tabernaculi testimonii coram Domino ubi constituam ut loquar ad te Exode 29.43 ibique praecipiam filiis Israhel et sanctificabitur altare in gloria mea Exode 29.44 sanctificabo et tabernaculum testimonii cum altari et Aaron cum filiis eius ut sacerdotio fungantur mihi Exode 29.45 et habitabo in medio filiorum Israhel eroque eis Deus Exode 29.46 et scient quia ego Dominus Deus eorum qui eduxi eos de terra Aegypti ut manerem inter illos ego Dominus Deus ipsorum

Exode : Caput 29

The Consecration of the Priests according to Exodus 29

Chapter 29 of the book of Exodus sheds light on the consecration of the priests, a solemn moment when God sanctifies His servants for ministry. This ritual text describes in detail the ordination ceremony of Aaron and his sons, including sacrifices, anointing, and investiture. Throughout this chapter, we discover essential themes such as purification, dedication, and communion with God.

Exodus 29 also establishes the permanent burnt offering, a powerful symbol of commitment to God. We invite you to meditate on five biblical passages that shed light on the enduring principles of this dedicated chapter.

Hebrews 10:11-14

"Day after day, each priest stands and performs his religious duties, repeatedly offering the same sacrifices, which can never take away sins. But when that priest had finished offering one sacrifice for sins forever, he sat down at the right hand of God. From then on, he expects his enemies to become his footstool, for by one sacrifice he has perfected forever those who are being sanctified.”

This passage contrasts the repeated sacrifices described in Exodus 29 with the single, effective sacrifice of Christ, emphasizing the fullness of his redemption.

1 Corinthians 5:7

“Put away the old leaven, so that you may be a new, unleavened lump, just as you really are. For Christ, our Passover Lamb, has been sacrificed."

In this quote, Paul interprets the sacrifices of Exodus 29 as prefigurations of Christ's sacrifice, inviting us to recognize the newness of life in Him.

1 Peter 1:18-19

"For you know that you were not redeemed with corruptible things like silver or gold from the empty way of life handed down to you by your ancestors, but with the precious blood of Christ, like that of a lamb without blemish or defect."

Peter draws a comparison between the blood of Christ and the sacrifices described in Exodus 29, affirming the inestimable value of our redemption.

Hebrews 9:21-22

"In the same way, he sprinkled the tabernacle and all its ceremonial vessels with the blood. For according to the law, almost all things are purified with blood, and without the shedding of blood there is no remission."

This passage directly refers to the consecration ceremonies described in Exodus 29, recalling the importance of blood in the process of purification and reconciliation.

Romans 12:1

"Therefore, brethren, I beseech you by the mercies of God, that ye offer yourselves a living sacrifice, holy, acceptable unto God: This is your rational worship."

Paul uses the sacrificial language of Exodus 29 to describe the Christian life as a living sacrifice, inspiring us to devote ourselves fully to God in our daily lives.

Meditating on these passages, we realize that the consecration of priests is not only a historical event, but an invitation to live our faith with a pure heart, offering ourselves to God as a living sacrifice, in keeping with the promises made since ancient times.