Exode - Caput 25

Exode 25.1 locutusque est Dominus ad Mosen dicens Exode 25.2 loquere filiis Israhel ut tollant mihi primitias ab omni homine qui offert ultroneus accipietis eas Exode 25.3 haec sunt autem quae accipere debetis aurum et argentum et aes Exode 25.4 hyacinthum et purpuram coccumque bis tinctum et byssum pilos caprarum Exode 25.5 et pelles arietum rubricatas pelles ianthinas et ligna setthim Exode 25.6 oleum ad luminaria concinnanda aromata in unguentum et thymiama boni odoris Exode 25.7 lapides onychinos et gemmas ad ornandum ephod ac rationale Exode 25.8 facientque mihi sanctuarium et habitabo in medio eorum Exode 25.9 iuxta omnem similitudinem tabernaculi quod ostendam tibi et omnium vasorum in cultum eius sicque facietis illud Exode 25.10 arcam de lignis setthim conpingite cuius longitudo habeat duos semis cubitos latitudo cubitum et dimidium altitudo cubitum similiter ac semissem Exode 25.11 et deaurabis eam auro mundissimo intus et foris faciesque supra coronam auream per circuitum Exode 25.12 et quattuor circulos aureos quos pones per quattuor arcae angulos duo circuli sint in latere uno et duo in altero Exode 25.13 facies quoque vectes de lignis setthim et operies eos auro Exode 25.14 inducesque per circulos qui sunt in arcae lateribus ut portetur in eis Exode 25.15 qui semper erunt in circulis nec umquam extrahentur ab eis Exode 25.16 ponesque in arcam testificationem quam dabo tibi Exode 25.17 facies et propitiatorium de auro mundissimo duos cubitos et dimidium tenebit longitudo eius cubitum ac semissem latitudo Exode 25.18 duos quoque cherubin aureos et productiles facies ex utraque parte oraculi Exode 25.19 cherub unus sit in latere uno et alter in altero Exode 25.20 utrumque latus propitiatorii tegant expandentes alas et operientes oraculum respiciantque se mutuo versis vultibus in propitiatorium quo operienda est arca Exode 25.21 in qua pones testimonium quod dabo tibi Exode 25.22 inde praecipiam et loquar ad te supra propitiatorio scilicet ac medio duorum cherubin qui erunt super arcam testimonii cuncta quae mandabo per te filiis Israhel Exode 25.23 facies et mensam de lignis setthim habentem duos cubitos longitudinis et in latitudine cubitum et in altitudine cubitum ac semissem Exode 25.24 et inaurabis eam auro purissimo faciesque illi labium aureum per circuitum Exode 25.25 et ipsi labio coronam interrasilem altam quattuor digitis et super illam alteram coronam aureolam Exode 25.26 quattuor quoque circulos aureos praeparabis et pones eos in quattuor angulis eiusdem mensae per singulos pedes Exode 25.27 subter coronam erunt circuli aurei ut mittantur vectes per eos et possit mensa portari Exode 25.28 ipsosque vectes facies de lignis setthim et circumdabis auro ad subvehendam mensam Exode 25.29 parabis et acetabula ac fialas turibula et cyatos in quibus offerenda sunt libamina ex auro purissimo Exode 25.30 et pones super mensam panes propositionis in conspectu meo semper Exode 25.31 facies et candelabrum ductile de auro mundissimo hastile eius et calamos scyphos et spherulas ac lilia ex ipso procedentia Exode 25.32 sex calami egredientur de lateribus tres ex uno latere et tres ex altero Exode 25.33 tres scyphi quasi in nucis modum per calamos singulos spherulaque simul et lilium et tres similiter scyphi instar nucis in calamo altero spherulaque et lilium hoc erit opus sex calamorum qui producendi sunt de hastili Exode 25.34 in ipso autem candelabro erunt quattuor scyphi in nucis modum spherulaeque per singulos et lilia Exode 25.35 spherula sub duobus calamis per tria loca qui simul sex fiunt procedentes de hastili uno Exode 25.36 et spherae igitur et calami ex ipso erunt universa ductilia de auro purissimo Exode 25.37 facies et lucernas septem et pones eas super candelabrum ut luceant ex adverso Exode 25.38 emunctoria quoque et ubi quae emuncta sunt extinguantur fient de auro purissimo Exode 25.39 omne pondus candelabri cum universis vasis suis habebit talentum auri mundissimi Exode 25.40 inspice et fac secundum exemplar quod tibi in monte monstratum est

Exode : Caput 25

Exodus Chapter 25: Instructions for the Tabernacle

Exodus chapter 25 begins with specific instructions for the construction of the Tabernacle, a significantly important mobile sanctuary. What is the significance of this holy place? This detailed text invites us to reflect on the freewill offering for its construction as well as the specifications for the Ark of the Covenant, the table of bread, and the lampstand.

Deep Themes

This chapter introduces fundamental themes such as the presence of God, worship, and sacred symbolism. Exodus 25 thus reveals God's desire to dwell among His people, testifying to the intimacy God wishes to establish with us.

Exploring the Scriptures

We invite you to explore with us five biblical passages that are linked to the eternal principles of this symbolically rich chapter:

Through these writings, we are invited to meditate on the profound meaning of the Tabernacle and how it foreshadows God's presence among us, both in the past and today.