Exode - Caput 23

Exode 23.1 non suscipies vocem mendacii nec iunges manum tuam ut pro impio dicas falsum testimonium Exode 23.2 non sequeris turbam ad faciendum malum nec in iudicio plurimorum adquiesces sententiae ut a vero devies Exode 23.3 pauperis quoque non misereberis in negotio Exode 23.4 si occurreris bovi inimici tui aut asino erranti reduc ad eum Exode 23.5 si videris asinum odientis te iacere sub onere non pertransibis sed sublevabis cum eo Exode 23.6 non declinabis in iudicio pauperis Exode 23.7 mendacium fugies insontem et iustum non occides quia aversor impium Exode 23.8 nec accipias munera quae excaecant etiam prudentes et subvertunt verba iustorum Exode 23.9 peregrino molestus non eris scitis enim advenarum animas quia et ipsi peregrini fuistis in terra Aegypti Exode 23.10 sex annis seminabis terram tuam et congregabis fruges eius Exode 23.11 anno autem septimo dimittes eam et requiescere facies ut comedant pauperes populi tui et quicquid reliqui fuerit edant bestiae agri ita facies in vinea et in oliveto tuo Exode 23.12 sex diebus operaberis septima die cessabis ut requiescat bos et asinus tuus et refrigeretur filius ancillae tuae et advena Exode 23.13 omnia quae dixi vobis custodite et per nomen externorum deorum non iurabitis neque audietur ex ore vestro Exode 23.14 tribus vicibus per singulos annos mihi festa celebrabitis Exode 23.15 sollemnitatem azymorum custodies septem diebus comedes azyma sicut praecepi tibi tempore mensis novorum quando egressus es de Aegypto non apparebis in conspectu meo vacuus Exode 23.16 et sollemnitatem messis primitivorum operis tui quaecumque serueris in agro sollemnitatem quoque in exitu anni quando congregaveris omnes fruges tuas de agro Exode 23.17 ter in anno apparebit omne masculinum tuum coram Domino Deo Exode 23.18 non immolabis super fermento sanguinem victimae meae nec remanebit adeps sollemnitatis meae usque mane Exode 23.19 primitias frugum terrae tuae deferes in domum Domini Dei tui nec coques hedum in lacte matris suae Exode 23.20 ecce ego mittam angelum meum qui praecedat te et custodiat in via et introducat ad locum quem paravi Exode 23.21 observa eum et audi vocem eius nec contemnendum putes quia non dimittet cum peccaveritis et est nomen meum in illo Exode 23.22 quod si audieris vocem eius et feceris omnia quae loquor inimicus ero inimicis tuis et adfligam adfligentes te Exode 23.23 praecedetque te angelus meus et introducet te ad Amorreum et Hettheum et Ferezeum Chananeumque et Eveum et Iebuseum quos ego contribo Exode 23.24 non adorabis deos eorum nec coles eos non facies opera eorum sed destrues eos et confringes statuas eorum Exode 23.25 servietisque Domino Deo vestro ut benedicam panibus tuis et aquis et auferam infirmitatem de medio tui Exode 23.26 non erit infecunda nec sterilis in terra tua numerum dierum tuorum implebo Exode 23.27 terrorem meum mittam in praecursum tuum et occidam omnem populum ad quem ingredieris cunctorumque inimicorum tuorum coram te terga vertam Exode 23.28 emittens crabrones prius qui fugabunt Eveum et Chananeum et Hettheum antequam introeas Exode 23.29 non eiciam eos a facie tua anno uno ne terra in solitudinem redigatur et crescant contra te bestiae Exode 23.30 paulatim expellam eos de conspectu tuo donec augearis et possideas terram Exode 23.31 ponam autem terminos tuos a mari Rubro usque ad mare Palestinorum et a deserto usque ad Fluvium tradam manibus vestris habitatores terrae et eiciam eos de conspectu vestro Exode 23.32 non inibis cum eis foedus nec cum diis eorum Exode 23.33 non habitent in terra tua ne forte peccare te faciant in me si servieris diis eorum quod tibi certo erit in scandalum

Exode : Caput 23

Exodus 23: Justice and Worship

Exodus chapter 23 concludes the civil laws and introduces the annual festivals, inviting us to reflect on how God guides justice and worship among His people. This insightful text addresses key themes such as judicial integrity, the treatment of enemies, the Sabbath year, and the three major festivals. It highlights the importance of impartial justice, compassion, and the celebration of God's provision, while promising the gradual conquest of the land of Canaan.

Impartial Justice

Exodus 23 teaches us the importance of justice that does not discriminate between persons. James 2:1 reminds us: "My brothers, as believers in our glorious Lord Jesus Christ, do not discriminate among people." This verse reflects the principle of impartial justice emphasized in Exodus 23:2-3, 6.

Observance of the Feasts

The annual feasts, instituted in Exodus 23:14-17, are essential for God's people. However, Galatians 4:10-11 warns us against legalistic observance: "You keep special days, months, hours, and years! I fear that my efforts for you have been in vain." Here, Paul criticizes the gap between the spirit of the festivals and their ritualistic observance.

The Sabbath and Compassion

In the context of the Sabbath year, Matthew 12:1-8 offers us valuable perspective: "At that time Jesus went through the grainfields on the Sabbath...". Jesus interprets the Sabbath law (mentioned in Exodus 23:12) in a way that prioritizes compassion and humanity over simple rule-enforcement.

Treatment of Strangers

The command in Exodus 23:9 regarding the fair treatment of strangers finds a powerful echo in 1 Peter 2:11-12: "Beloved, I urge you, as strangers and pilgrims in the world, to abstain from the desires carnal things that wage war against the soul." Peter exhorts Christians to live exemplary lives among pagans, thus reflecting divine values.

The Feasts of Ingathering

Finally, Revelation 14:14-16 gives us a vision of hope and fulfillment: "I looked, and there before me was a white cloud..." This image of the final harvest echoes the great harvest celebrations mentioned in Exodus 23:16, reminding us that our worship and gratitude to God must culminate in the expectation of His return.

Considering these biblical passages, we are invited to reflect on the various aspects of justice and worship that God desires for His people, thus engaging our hearts and minds in a life of authentic and dynamic faith.