Exode - Caput 12

Exode 12.1 dixit quoque Dominus ad Mosen et Aaron in terra Aegypti Exode 12.2 mensis iste vobis principium mensuum primus erit in mensibus anni Exode 12.3 loquimini ad universum coetum filiorum Israhel et dicite eis decima die mensis huius tollat unusquisque agnum per familias et domos suas Exode 12.4 sin autem minor est numerus ut sufficere possit ad vescendum agnum adsumet vicinum suum qui iunctus est domui eius iuxta numerum animarum quae sufficere possunt ad esum agni Exode 12.5 erit autem agnus absque macula masculus anniculus iuxta quem ritum tolletis et hedum Exode 12.6 et servabitis eum usque ad quartamdecimam diem mensis huius immolabitque eum universa multitudo filiorum Israhel ad vesperam Exode 12.7 et sument de sanguine ac ponent super utrumque postem et in superliminaribus domorum in quibus comedent illum Exode 12.8 et edent carnes nocte illa assas igni et azymos panes cum lactucis agrestibus Exode 12.9 non comedetis ex eo crudum quid nec coctum aqua sed assum tantum igni caput cum pedibus eius et intestinis vorabitis Exode 12.10 nec remanebit ex eo quicquam usque mane si quid residui fuerit igne conburetis Exode 12.11 sic autem comedetis illum renes vestros accingetis calciamenta habebitis in pedibus tenentes baculos in manibus et comedetis festinantes est enim phase id est transitus Domini Exode 12.12 et transibo per terram Aegypti nocte illa percutiamque omne primogenitum in terra Aegypti ab homine usque ad pecus et in cunctis diis Aegypti faciam iudicia ego Dominus Exode 12.13 erit autem sanguis vobis in signum in aedibus in quibus eritis et videbo sanguinem ac transibo vos nec erit in vobis plaga disperdens quando percussero terram Aegypti Exode 12.14 habebitis autem hanc diem in monumentum et celebrabitis eam sollemnem Domino in generationibus vestris cultu sempiterno Exode 12.15 septem diebus azyma comedetis in die primo non erit fermentum in domibus vestris quicumque comederit fermentatum peribit anima illa de Israhel a primo die usque ad diem septimum Exode 12.16 dies prima erit sancta atque sollemnis et dies septima eadem festivitate venerabilis nihil operis facietis in eis exceptis his quae ad vescendum pertinent Exode 12.17 et observabitis azyma in eadem enim ipsa die educam exercitum vestrum de terra Aegypti et custodietis diem istum in generationes vestras ritu perpetuo Exode 12.18 primo mense quartadecima die mensis ad vesperam comedetis azyma usque ad diem vicesimam primam eiusdem mensis ad vesperam Exode 12.19 septem diebus fermentum non invenietur in domibus vestris qui comederit fermentatum peribit anima eius de coetu Israhel tam de advenis quam de indigenis terrae Exode 12.20 omne fermentatum non comedetis in cunctis habitaculis vestris edetis azyma Exode 12.21 vocavit autem Moses omnes seniores filiorum Israhel et dixit ad eos ite tollentes animal per familias vestras immolate phase Exode 12.22 fasciculumque hysopi tinguite sanguine qui est in limine et aspergite ex eo superliminare et utrumque postem nullus vestrum egrediatur ostium domus suae usque mane Exode 12.23 transibit enim Dominus percutiens Aegyptios cumque viderit sanguinem in superliminari et in utroque poste transcendet ostium et non sinet percussorem ingredi domos vestras et laedere Exode 12.24 custodi verbum istud legitimum tibi et filiis tuis usque in aeternum Exode 12.25 cumque introieritis terram quam Dominus daturus est vobis ut pollicitus est observabitis caerimonias istas Exode 12.26 et cum dixerint vobis filii vestri quae est ista religio Exode 12.27 dicetis eis victima transitus Domini est quando transivit super domos filiorum Israhel in Aegypto percutiens Aegyptios et domos nostras liberans incurvatusque populus adoravit Exode 12.28 et egressi filii Israhel fecerunt sicut praeceperat Dominus Mosi et Aaron Exode 12.29 factum est autem in noctis medio percussit Dominus omne primogenitum in terra Aegypti a primogenito Pharaonis qui sedebat in solio eius usque ad primogenitum captivae quae erat in carcere et omne primogenitum iumentorum Exode 12.30 surrexitque Pharao nocte et omnes servi eius cunctaque Aegyptus et ortus est clamor magnus in Aegypto neque enim erat domus in qua non iaceret mortuus Exode 12.31 vocatisque Mosen et Aaron nocte ait surgite egredimini a populo meo et vos et filii Israhel ite immolate Domino sicut dicitis Exode 12.32 oves vestras et armenta adsumite ut petieratis et abeuntes benedicite mihi Exode 12.33 urguebantque Aegyptii populum de terra exire velociter dicentes omnes moriemur Exode 12.34 tulit igitur populus conspersam farinam antequam fermentaretur et ligans in palliis posuit super umeros suos Exode 12.35 feceruntque filii Israhel sicut praeceperat Moses et petierunt ab Aegyptiis vasa argentea et aurea vestemque plurimam Exode 12.36 dedit autem Dominus gratiam populo coram Aegyptiis ut commodarent eis et spoliaverunt Aegyptios Exode 12.37 profectique sunt filii Israhel de Ramesse in Soccoth sescenta ferme milia peditum virorum absque parvulis Exode 12.38 sed et vulgus promiscuum innumerabile ascendit cum eis oves et armenta et animantia diversi generis multa nimis Exode 12.39 coxeruntque farinam quam dudum conspersam de Aegypto tulerant et fecerunt subcinericios panes azymos neque enim poterant fermentari cogentibus exire Aegyptiis et nullam facere sinentibus moram nec pulmenti quicquam occurrerant praeparare Exode 12.40 habitatio autem filiorum Israhel qua manserant in Aegypto fuit quadringentorum triginta annorum Exode 12.41 quibus expletis eadem die egressus est omnis exercitus Domini de terra Aegypti Exode 12.42 nox est ista observabilis Domini quando eduxit eos de terra Aegypti hanc observare debent omnes filii Israhel in generationibus suis Exode 12.43 dixitque Dominus ad Mosen et Aaron haec est religio phase omnis alienigena non comedet ex eo Exode 12.44 omnis autem servus empticius circumcidetur et sic comedet Exode 12.45 advena et mercennarius non edent ex eo Exode 12.46 in una domo comedetur nec efferetis de carnibus eius foras nec os illius confringetis Exode 12.47 omnis coetus filiorum Israhel faciet illud Exode 12.48 quod si quis peregrinorum in vestram voluerit transire coloniam et facere phase Domini circumcidetur prius omne masculinum eius et tunc rite celebrabit eritque sicut indigena terrae si quis autem circumcisus non fuerit non vescetur ex eo Exode 12.49 eadem lex erit indigenae et colono qui peregrinatur apud vos Exode 12.50 fecerunt omnes filii Israhel sicut praeceperat Dominus Mosi et Aaron Exode 12.51 et in eadem die eduxit Dominus filios Israhel de terra Aegypti per turmas suas

Exode : Caput 12

The Institution of the Passover and the Exodus of Israel

Exodus chapter 12 is a foundational text that records the institution of the Passover and the exodus of Israel. This event is of paramount importance because it defines the identity of God's people. Through this account, we discover the Passover rituals, the tragic death of the Egyptian firstborn, and the departure of the Israelites from Egypt.

Central Themes of the Chapter

This chapter explores several key themes: redemption through blood, liberation from slavery, and the birth of Israel as a nation. Exodus 12 establishes Passover not only as a perpetual memorial, but also as a foreshadowing of Christ's redemptive work.

Illuminating Bible Passages

We invite you to consider five biblical passages that highlight the themes of salvation and celebration present in this transformative chapter:

1 Corinthians 5:7: "Purge out the old leaven, so that you may be a new and unleavened lump, just as you are. For Christ, our Passover Lamb, has been sacrificed." - Here, Paul interprets the Passover of Exodus 12 as a symbol of Christ's sacrifice.

John 19:36: "These things took place so that the Scripture might be fulfilled: 'Not a bone of him shall be broken.'" - John sees the fulfillment of Exodus 12:46 (concerning the Passover lamb) in Jesus' crucifixion.

Luke 22:15: "And he said to them, 'I have earnestly desired to eat this Passover with you before I suffer.'" - Jesus connects his last meal to the Passover established in Exodus 12.

Hebrews 9:22: "For according to the Law almost all things are cleansed with blood, and without shedding of blood there is no forgiveness." - This verse underscores the central role of blood in the Passover, as described in Exodus 12.

Mark 14:12: "On the first day of the Feast of Unleavened Bread, when the Passover lamb was customarily sacrificed, Jesus' disciples asked him, 'Where do you want us to prepare for you to eat the Passover?'" - This verse testifies to the continuity of the Passover practice, established in Exodus 12, up to the time of Jesus.

Through these passages, we perceive the spiritual depth of the Passover, which remains a powerful symbol of redemption and liberation for all believers.