Esther - Caput 9

Esther 9.1 igitur duodecimi mensis quem adar vocari ante iam diximus tertiadecima die quando cunctis Iudaeis interfectio parabatur et hostes eorum inhiabant sanguini versa vice Iudaei superiores esse coeperunt et se de adversariis vindicare Esther 9.2 congregatique sunt per singulas civitates oppida et loca ut extenderent manum contra inimicos et persecutores suos nullusque ausus est resistere eo quod omnes populos magnitudinis eorum formido penetrarat Esther 9.3 nam et provinciarum iudices duces et procuratores omnisque dignitas quae singulis locis et operibus praeerat extollebant Iudaeos timore Mardochei Esther 9.4 quem principem esse palatii et plurimum posse cognoverant fama quoque nominis eius crescebat cotidie et per cunctorum ora volitabat Esther 9.5 itaque percusserunt Iudaei inimicos suos plaga magna et occiderunt eos reddentes eis quod sibi paraverant facere Esther 9.6 in tantum ut etiam in Susis quingentos viros interficerent et decem extra filios Aman Agagitae hostis Iudaeorum quorum ista sunt nomina Esther 9.7 Pharsandatha et Delphon et Esphata Esther 9.8 et Phorata et Adalia et Aridatha Esther 9.9 et Ephermesta et Arisai et Aridai et Vaizatha Esther 9.10 quos cum occidissent praedas de substantiis eorum agere noluerunt Esther 9.11 statimque numerus eorum qui occisi erant in Susis ad regem relatus est Esther 9.12 qui dixit reginae in urbe Susis interfecere Iudaei quingentos viros et alios decem filios Aman quantam putas eos exercere caedem in universis provinciis quid ultra postulas et quid vis ut fieri iubeam Esther 9.13 cui illa respondit si regi placet detur potestas Iudaeis ut sicut hodie fecerunt in Susis sic et cras faciant et decem filii Aman in patibulis suspendantur Esther 9.14 praecepitque rex ut ita fieret statimque in Susis pependit edictum et decem Aman filii suspensi sunt Esther 9.15 congregatis Iudaeis quartadecima adar mensis die interfecti sunt in Susis trecenti viri nec eorum ab illis direpta substantia est Esther 9.16 sed et per omnes provincias quae dicioni regis subiacebant pro animabus suis stetere Iudaei interfectis hostibus ac persecutoribus suis in tantum ut septuaginta quinque milia occisorum implerentur et nullus de substantiis eorum quicquam contingeret Esther 9.17 dies autem tertiusdecimus mensis adar unus apud omnes interfectionis fuit et quartodecimo die caedere desierunt quem constituerunt esse sollemnem ut in eo omni deinceps tempore vacarent epulis gaudio atque conviviis Esther 9.18 at hii qui in urbe Susis caedem exercuerant tertiodecimo et quartodecimo eiusdem mensis die in caede versati sunt quintodecimo autem die percutere desierunt et idcirco eandem diem constituere sollemnem epularum atque laetitiae Esther 9.19 hii vero Iudaei qui in oppidis non muratis ac villis morabantur quartumdecimum diem mensis adar conviviorum et gaudii decreverunt ita ut exultent in eo et mittant sibi mutuo partes epularum et ciborum Esther 9.20 scripsit itaque Mardocheus omnia haec et litteris conprehensa misit ad Iudaeos qui in omnibus regis provinciis morabantur tam in vicino positis quam procul Esther 9.21 ut quartamdecimam et quintamdecimam diem mensis adar pro festis susciperent et revertente semper anno sollemni honore celebrarent Esther 9.22 quia in ipsis diebus se ulti sunt Iudaei de inimicis suis et luctus atque tristitia in hilaritatem gaudiumque conversa sint essentque istae dies epularum atque laetitiae et mitterent sibi invicem ciborum partes et pauperibus munuscula largirentur Esther 9.23 susceperuntque Iudaei in sollemnem ritum cuncta quae eo tempore facere coeperant et quae Mardocheus litteris facienda mandaverat Esther 9.24 Aman enim filius Amadathi stirpis Agag hostis et adversarius Iudaeorum cogitavit contra eos malum ut occideret illos atque deleret et misit phur quod nostra lingua vertitur in sortem Esther 9.25 et postea ingressa est Hester ad regem obsecrans ut conatus eius litteris regis irriti fierent et malum quod contra Iudaeos cogitaverat reverteretur in caput eius denique et ipsum et filios eius adfixerunt cruci Esther 9.26 atque ex illo tempore dies isti appellati sunt Phurim id est Sortium eo quod phur id est sors in urnam missa fuerit et cuncta quae gesta sunt epistulae id est libri huius volumine continentur Esther 9.27 quaeque sustinuerint et quae deinceps inmutata sint suscepere Iudaei super se et semen suum et super cunctos qui religioni eorum voluerint copulari ut nulli liceat duos hos dies absque sollemnitate transigere quam scriptura testatur et certa expetunt tempora annis sibi iugiter succedentibus Esther 9.28 isti sunt dies quos nulla umquam delebit oblivio et per singulas generationes cunctae in toto orbe provinciae celebrabunt nec est ulla civitas in qua dies Phurim id est Sortium non observentur a Iudaeis et ab eorum progenie quae his caerimoniis obligata est Esther 9.29 scripseruntque Hester regina filia Abiahil et Mardocheus Iudaeus etiam secundam epistulam ut omni studio dies ista sollemnis sanciretur in posterum Esther 9.30 et miserunt ad omnes Iudaeos qui in centum viginti septem regis Asueri provinciis versabantur ut haberent pacem et susciperent veritatem Esther 9.31 observantes dies Sortium et suo tempore cum gaudio celebrarent sicut constituerat Mardocheus et Hester et illi observanda susceperant a se et a semine suo ieiunia atque clamores et Sortium dies Esther 9.32 et omnia quae libri huius qui vocatur Hester historia continentur

Esther : Caput 9

The Victory of the Jews in Esther Chapter 9

Chapter 9 of the book of Esther testifies to the resounding victory of the Jews over their enemies. This powerful story illustrates how God's people triumph thanks to divine liberation and the faithfulness of their Creator. The verses describe in detail the defeat of their adversaries, the execution of Haman's sons, and, most importantly, the establishment of the festival of Purim, a time of commemoration and remembrance.

Themes of Liberation and Celebration

Esther 9 establishes a festival that celebrates God's faithfulness to his people. Through this victorious chapter, we are invited to delve deeper into God's Word. Here are five biblical passages that shed light on the triumphant themes of this celebration.

Inspirational Bible Passages

Psalm 124:6-7: "Blessed be the Lord, who has not given us into our own grasp. Like a bird, we escape from the hunter's snare; the snare is broken, and we are escaped." These verses reflect the miraculous deliverance of the Jews, as described in Esther 9.

Deuteronomy 20:4: "For the Lord your God goes with you, to fight for you against your enemies, to give you victory." This verse emphasizes that the victory of the Jews over their enemies is attributed to divine intervention.

Psalm 118:24: "This is the day of the Lord's doing; let us be glad and rejoice in it." This psalm expresses the joy and celebration of the Jews after their victory, echoing the spirit of Purim.

Proverbs 21:1: "The king's heart is like a river controlled by the Lord; he directs it wherever he wishes." This proverb shows how God used King Xerxes to save his people in the story of Esther.

Luke 1:52: "He put down the rulers from their thrones, but exalted the lowly." This verse from Mary's song resonates with the reversal of fortune observed in Esther 9, where the Jews triumph over their oppressors.

Conclusion

As we meditate on Esther 9 and these biblical passages, we are reminded of God's power in our lives and His ability to deliver us from our enemies. May this celebration of Purim inspire us to recognize and celebrate God's actions in our personal and collective history.