Esther - Caput 7

Esther 7.1 intravit itaque rex et Aman ut biberent cum regina Esther 7.2 dixitque ei rex etiam in secundo die postquam vino incaluerat quae est petitio tua Hester ut detur tibi et quid vis fieri etiam si dimidiam regni mei partem petieris inpetrabis Esther 7.3 ad quem illa respondit si inveni gratiam in oculis tuis o rex et si tibi placet dona mihi animam meam pro qua rogo et populum meum pro quo obsecro Esther 7.4 traditi enim sumus ego et populus meus ut conteramur iugulemur et pereamus atque utinam in servos et famulas venderemur esset tolerabile malum et gemens tacerem nunc autem hostis noster est cuius crudelitas redundat in regem Esther 7.5 respondensque rex Asuerus ait quis est iste et cuius potentiae ut haec audeat facere Esther 7.6 dixit Hester hostis et inimicus noster pessimus iste est Aman quod ille audiens ilico obstipuit vultum regis ac reginae ferre non sustinens Esther 7.7 rex autem surrexit iratus et de loco convivii intravit in hortum arboribus consitum Aman quoque surrexit ut rogaret Hester reginam pro anima sua intellexit enim a rege sibi paratum malum Esther 7.8 qui cum reversus esset de horto nemoribus consito et intrasset convivii locum repperit Aman super lectulum corruisse in quo iacebat Hester et ait etiam reginam vult opprimere me praesente in domo mea necdum verbum de ore regis exierat et statim operuerunt faciem eius Esther 7.9 dixitque Arbona unus de eunuchis qui stabant in ministerio regis en lignum quod paraverat Mardocheo qui locutus est pro rege stat in domo Aman habens altitudinis quinquaginta cubitos cui dixit rex adpendite eum in eo Esther 7.10 suspensus est itaque Aman in patibulo quod paraverat Mardocheo et regis ira quievit

Esther : Caput 7

The Climax of Esther, Chapter 7

Esther, chapter 7, reveals the climax of the story, where heroism and faith meet in a decisive moment. How does Esther expose Haman's evil plan? This chapter describes the second banquet, Esther's courageous plea, and Haman's condemnation. Through this story, we discover profound themes such as courage, justice, and the fall of the proud.

Esther 7 shows us how God can use the courage of one individual to save many. It is a call to bravery in the face of injustice, a powerful example of how faith can triumph in the darkest moments.

Five Enlightening Bible Passages

We invite you to meditate on these five biblical passages that illuminate the climactic themes of this intense chapter:

Meditating on these verses, we can appreciate the depth of divine justice and the power of courage in the face of adversity. May Esther's example inspire us to act with faith and determination in our own lives.