Esther - Caput 5

Esther 5.1 die autem tertio induta est Hester regalibus vestimentis et stetit in atrio domus regiae quod erat interius contra basilicam regis at ille sedebat super solium in consistorio palatii contra ostium domus Esther 5.2 cumque vidisset Hester reginam stantem placuit oculis eius et extendit contra eam virgam auream quam tenebat manu quae accedens osculata est summitatem virgae eius Esther 5.3 dixitque ad eam rex quid vis Hester regina quae est petitio tua etiam si dimidiam regni partem petieris dabitur tibi Esther 5.4 at illa respondit si regi placet obsecro ut venias ad me hodie et Aman tecum ad convivium quod paravi Esther 5.5 statimque rex vocate inquit cito Aman ut Hester oboediat voluntati venerunt itaque rex et Aman ad convivium quod eis regina paraverat Esther 5.6 dixitque ei rex postquam vinum biberat abundanter quid petis ut detur tibi et pro qua re postulas etiam si dimidiam partem regni mei petieris inpetrabis Esther 5.7 cui respondit Hester petitio mea et preces istae sunt Esther 5.8 si inveni gratiam in conspectu regis et si regi placet ut det mihi quod postulo et meam impleat petitionem veniat rex et Aman ad convivium quod paravi eis et cras regi aperiam voluntatem meam Esther 5.9 egressus est itaque illo die Aman laetus et alacer cumque vidisset Mardocheum sedentem ante fores palatii et non solum non adsurrexisse sibi sed nec motum quidem de loco sessionis suae indignatus est valde Esther 5.10 et dissimulata ira reversus in domum suam convocavit ad se amicos et Zares uxorem suam Esther 5.11 et exposuit illis magnitudinem divitiarum suarum filiorumque turbam et quanta eum gloria super omnes principes et servos suos rex elevasset Esther 5.12 et post haec ait regina quoque Hester nullum alium vocavit cum rege ad convivium praeter me apud quam etiam cras cum rege pransurus sum Esther 5.13 et cum haec omnia habeam nihil me habere puto quamdiu videro Mardocheum Iudaeum sedentem ante fores regias Esther 5.14 responderuntque ei Zares uxor eius et ceteri amici iube parari excelsam trabem habentem altitudinem quinquaginta cubitos et dic mane regi ut adpendatur super eam Mardocheus et sic ibis cum rege laetus ad convivium placuit ei consilium et iussit excelsam parari crucem

Esther : Caput 5

Esther's Strategy: A Divine Plan

Chapter 5 of the book of Esther invites us to delve into the beginning of a daring plan orchestrated by Esther to save her people. This passage reveals the thoughtful strategy she adopts in the face of the dangers she faces.

An Act of Courage

Esther appears before the king, an act that requires immense courage and unwavering trust in God. Her invitation to a banquet demonstrates her determination to change the king's heart and thwart Haman's machinations. This pivotal moment is fraught with tension, illustrating the struggle between Esther's humility and Haman's pride.

Themes to Ponder

This chapter explores profound themes such as wisdom, patience, and the contrast between humility and pride. In doing so, it leads us to reflect on how God works in hearts and guides events. Haman's diabolical plans against Mordecai also serve as a powerful illustration of human arrogance in the face of divine will.

Five Bible Passages to Consider

To shed light on the strategic themes of this chapter, let's meditate on these biblical passages:

Meditating on these passages, we are called to reflect on our own lives and seek divine wisdom in our decisions. May we, like Esther, act with courage and humility, confident that God directs our path.