Esther - Caput 14

Esther 14.1 Esther quoque regina confugit ad Dominum pavens periculum quod imminebat Esther 14.2 cumque deposuisset vestes regias fletibus et luctui apta indumenta suscepit et pro unguentis variis cinere et stercore implevit caput et corpus suum humiliavit jejuniis omniaque loca in quibus antea laetari consueverat crinium laceratione complevit Esther 14.3 et deprecabatur Dominum Deum Israël dicens Domine mi qui rex noster es solus adjuva me solitariam et cujus praeter te nullus est auxiliator alius Esther 14.4 periculum meum in manibus meis est Esther 14.5 audivi a patre meo quod tu Domine tulisses Israël de cunctis gentibus et patres nostros ex omnibus retro majoribus suis ut possideres haereditatem sempiternam fecistique eis sicut locutus es Esther 14.6 peccavimus in conspectu tuo et idcirco tradidisti nos in manus inimicorum nostrorum Esther 14.7 coluimus enim deos eorum justus es Domine Esther 14.8 et nunc non eis sufficit quod durissima nos opprimunt servitute sed robur manuum suarum idolorum potentiae deputantes Esther 14.9 volunt tua mutare promissa et delere haereditatem tuam et claudere ora laudantium te atque extinguere gloriam templi et altaris tui Esther 14.10 ut aperiant ora gentium et laudent idolorum fortitudinem et praedicent carnalem regem in sempiternum Esther 14.11 ne tradas Domine sceptrum tuum his qui non sunt ne rideant ad ruinam nostram sed converte consilium eorum super eos et eum qui in nos coepit saevire disperde Esther 14.13 tribue sermonem compositum in ore meo in conspectu leonis et transfer cor illius in odium hostis nostri ut et ipse pereat et ceteri qui ei consentiunt Esther 14.14 nos autem libera manu tua et adjuva me nullum aliud auxilium habentem nisi te Domine qui habes omnium scientiam Esther 14.15 et nosti quia oderim gloriam iniquorum et detester cubile incircumcisorum et omnis alienigenae Esther 14.16 tu scis necessitatem meam quod abominer signum superbiae et gloriae meae quod est super caput meum in diebus ostentationis meae et detester illud quasi pannum menstruatae et non portem in diebus silentii mei Esther 14.17 et quod non comederim in mensa Aman nec mihi placuerit convivium regis et non biberim vinum libaminum Esther 14.18 et numquam laetata sit ancilla tua ex quo huc translata sum usque in praesentem diem nisi in te Domine Deus Abraham Esther 14.19 Deus fortis super omnes exaudi vocem eorum qui nullam aliam spem habent et libera nos de manu iniquorum et erue me a timore meo

Esther : Caput 14

Esther's Prayer: A Spiritual Journey

In Esther chapter 14, we discover the inner anguish of Esther, a woman of faith faced with a crucial decision for her people. This chapter invites us to reflect on how she prepares herself spiritually, fervently seeking divine strength and wisdom in a time of uncertainty and danger.

The Depth of Faith

The text highlights Esther's intense prayer, revealing her vulnerability and dependence on God. She turns to the Lord, aware of the importance of spiritual preparation before facing the king. Esther 14 thus demonstrates the depth of her faith, an example for all of us in our own struggles.

Reflection on Bible Passages

To better understand the devotional themes present in this moving chapter, let's reflect together on five biblical passages that resonate with Esther's experience:

These verses remind us that, like Esther, we are called to pray with conviction and seek divine support in our own trials. May her faith and courage inspire us to turn to the Lord in times of doubt and need.