Esdras - Caput 9

Esdras 9.1 postquam autem haec conpleta sunt accesserunt ad me principes dicentes non est separatus populus Israhel et sacerdotes et Levitae a populis terrarum et de abominationibus eorum Chananei videlicet et Hetthei et Ferezei et Iebusei et Ammanitarum et Moabitarum et Aegyptiorum et Amorreorum Esdras 9.2 tulerunt enim de filiabus eorum sibi et filiis suis et commiscuerunt semen sanctum cum populis terrarum manus etiam principum et magistratuum fuit in transgressione hac prima Esdras 9.3 cumque audissem sermonem istum scidi pallium meum et tunicam et evelli capillos capitis mei et barbae et sedi maerens Esdras 9.4 convenerunt autem ad me omnes qui timebant verbum Dei Israhel pro transgressione eorum qui de captivitate venerant et ego sedebam tristis usque ad sacrificium vespertinum Esdras 9.5 et in sacrificio vespertino surrexi de adflictione mea et scisso pallio et tunica curvavi genua mea et expandi manus meas ad Dominum Deum meum Esdras 9.6 et dixi Deus meus confundor et erubesco levare Deus meus faciem meam ad te quoniam iniquitates nostrae multiplicatae sunt super caput et delicta nostra creverunt usque in caelum Esdras 9.7 a diebus patrum nostrorum sed et nos ipsi peccavimus granditer usque ad diem hanc et in iniquitatibus nostris traditi sumus ipsi et reges nostri et sacerdotes nostri in manum regum terrarum in gladium in captivitatem in rapinam et in confusionem vultus sicut et die hac Esdras 9.8 et nunc quasi parum et ad momentum facta est deprecatio nostra apud Dominum Deum nostrum ut dimitterentur nobis reliquiae et daretur paxillus in loco sancto eius et inluminaret oculos nostros Deus noster et daret nobis vitam modicam in servitute nostra Esdras 9.9 quia servi sumus et in servitute nostra non dereliquit nos Deus noster et inclinavit super nos misericordiam coram rege Persarum ut daret nobis vitam et sublimaret domum Dei nostri et extrueret solitudines eius et daret nobis sepem in Iuda et in Hierusalem Esdras 9.10 et nunc quid dicemus Deus noster post haec quia dereliquimus mandata tua Esdras 9.11 quae praecepisti in manu servorum tuorum prophetarum dicens terram ad quam vos ingredimini ut possideatis eam terra inmunda est iuxta inmunditiam populorum ceterarumque terrarum abominationibus eorum qui repleverunt eam ab ore usque ad os in coinquinatione sua Esdras 9.12 nunc ergo filias vestras ne detis filiis eorum et filias eorum non accipiatis filiis vestris et non quaeratis pacem eorum et prosperitatem eorum usque in aeternum ut confortemini et comedatis quae bona sunt terrae et heredes habeatis filios vestros usque in saeculum Esdras 9.13 et post omnia quae venerunt super nos in operibus nostris pessimis et in delicto nostro magno quia tu Deus noster liberasti nos de iniquitate nostra et dedisti nobis salutem sicut est hodie Esdras 9.14 ut non converteremur et irrita faceremus mandata tua neque matrimonia iungeremus cum populis abominationum istarum numquid iratus es nobis usque ad consummationem ne dimitteres nobis reliquias et salutem Esdras 9.15 Domine Deus Israhel iustus tu quoniam derelicti sumus qui salvaremur sicut die hac ecce coram te sumus in delicto nostro non enim stari potest coram te super hoc

Esdras : Caput 9

The Intermarriage Crisis in Ezra 9

Chapter 9 of the book of Ezra addresses a crucial issue: the intermarriage crisis among God's people. How does Ezra react to the people's sin? This moving text reveals the discovery of forbidden unions and Ezra's intense reaction, marked by grief and fervent intercession.

The Holiness of God's People

This chapter highlights the holiness demanded of God's people and the danger of cultural assimilation that threatens this purity. Ezra 9 reveals a spiritual leader's deep concern for the sanctification of his people. With this in mind, let's consider five biblical passages that illuminate the themes of holiness and repentance present in this powerful chapter.

Relevant Bible Passages

Psalm 38:4: "My guilt has drowned me; they are like a heavy and unbearable burden." This psalm reflects Ezra's feelings when he discovers the sins of the people.

2 Chronicles 7:14: "If my people, who are called by my name, will humble themselves and pray and seek my face and turn from their wicked ways, then I will hear from heaven and will forgive their sins and heal their land." This verse evokes Ezra's attitude of repentance and prayer in Ezra 9.

Nehemiah 9:2: "The Israelites separated themselves from all foreigners. They arose and confessed their sins and the iniquities of their ancestors." This passage illustrates a situation similar to that described in Ezra 9, where the people acknowledge and confess their sins.

Lamentations 3:22-23: "Because of the Lord's great love, we are not consumed, for his mercies never fail. They are new every morning; great is your faithfulness!" These verses testify to hope in God's mercy, a sentiment present in Ezra's prayer.

Daniel 9:4-5: "I prayed to the Lord my God and confessed: 'O Lord, the great and awesome God, who keeps covenant and mercy with those who love him and keep his commandments, we have sinned and committed injustice. We have been wicked and rebellious; we have strayed from your commandments and your laws.'" Daniel's prayer resonates with that of Ezra, both in tone and content.

Conclusion

Thus, Ezra 9 invites us to reflect on our own relationship with God, in the light of holiness and repentance. May this chapter inspire us to seek purity in our lives, to turn away from the ways that distance us from our Creator, and to embrace God's infinite mercy.