Actes des Apôtres - Caput 27

Actes des Apôtres 27.1 ut autem iudicatum est eum navigare in Italiam et tradi Paulum cum reliquis custodiis centurioni nomine Iulio cohortis Augustae Actes des Apôtres 27.2 ascendentes autem navem hadrumetinam incipientem navigare circa Asiae loca sustulimus perseverante nobiscum Aristarcho Macedone Thessalonicense Actes des Apôtres 27.3 sequenti autem die devenimus Sidonem humane autem tractans Iulius Paulum permisit ad amicos ire et curam sui agere Actes des Apôtres 27.4 et inde cum sustulissemus subnavigavimus Cypro propterea quod essent venti contrarii Actes des Apôtres 27.5 et pelagus Ciliciae et Pamphiliae navigantes venimus Lystram quae est Lyciae Actes des Apôtres 27.6 et ibi inveniens centurio navem alexandrinam navigantem in Italiam transposuit nos in eam Actes des Apôtres 27.7 et cum multis diebus tarde navigaremus et vix devenissemus contra Cnidum prohibente nos vento adnavigavimus Cretae secundum Salmonem Actes des Apôtres 27.8 et vix iuxta navigantes venimus in locum quendam qui vocatur Boni portus cui iuxta erat civitas Thalassa Actes des Apôtres 27.9 multo autem tempore peracto et cum iam non esset tuta navigatio eo quod et ieiunium iam praeterisset consolabatur Paulus Actes des Apôtres 27.10 dicens eis viri video quoniam cum iniuria et multo damno non solum oneris et navis sed etiam animarum nostrarum incipit esse navigatio Actes des Apôtres 27.11 centurio autem gubernatori et nauclerio magis credebat quam his quae a Paulo dicebantur Actes des Apôtres 27.12 et cum aptus portus non esset ad hiemandum plurimi statuerunt consilium navigare inde si quo modo possent devenientes Phoenice hiemare portum Cretae respicientem ad africum et ad chorum Actes des Apôtres 27.13 adspirante autem austro aestimantes propositum se tenere cum sustulissent de Asson legebant Cretam Actes des Apôtres 27.14 non post multum autem misit se contra ipsam ventus typhonicus qui vocatur euroaquilo Actes des Apôtres 27.15 cumque arrepta esset navis et non posset conari in ventum data nave flatibus ferebamur Actes des Apôtres 27.16 insulam autem quandam decurrentes quae vocatur Caudam potuimus vix obtinere scapham Actes des Apôtres 27.17 qua sublata adiutoriis utebantur accingentes navem timentes ne in Syrtim inciderent submisso vase sic ferebantur Actes des Apôtres 27.18 valide autem nobis tempestate iactatis sequenti die iactum fecerunt Actes des Apôtres 27.19 et tertia die suis manibus armamenta navis proiecerunt Actes des Apôtres 27.20 neque sole autem neque sideribus apparentibus per plures dies et tempestate non exigua inminente iam ablata erat spes omnis salutis nostrae Actes des Apôtres 27.21 et cum multa ieiunatio fuisset tunc stans Paulus in medio eorum dixit oportebat quidem o viri audito me non tollere a Creta lucrique facere iniuriam hanc et iacturam Actes des Apôtres 27.22 et nunc suadeo vobis bono animo esse amissio enim nullius animae erit ex vobis praeterquam navis Actes des Apôtres 27.23 adstitit enim mihi hac nocte angelus Dei cuius sum ego et cui deservio Actes des Apôtres 27.24 dicens ne timeas Paule Caesari te oportet adsistere et ecce donavit tibi Deus omnes qui navigant tecum Actes des Apôtres 27.25 propter quod bono animo estote viri credo enim Deo quia sic erit quemadmodum dictum est mihi Actes des Apôtres 27.26 in insulam autem quandam oportet nos devenire Actes des Apôtres 27.27 sed posteaquam quartadecima nox supervenit navigantibus nobis in Hadria circa mediam noctem suspicabantur nautae apparere sibi aliquam regionem Actes des Apôtres 27.28 qui submittentes invenerunt passus viginti et pusillum inde separati invenerunt passus quindecim Actes des Apôtres 27.29 timentes autem ne in aspera loca incideremus de puppi mittentes anchoras quattuor optabant diem fieri Actes des Apôtres 27.30 nautis vero quaerentibus fugere de navi cum misissent scapham in mare sub obtentu quasi a prora inciperent anchoras extendere Actes des Apôtres 27.31 dixit Paulus centurioni et militibus nisi hii in navi manserint vos salvi fieri non potestis Actes des Apôtres 27.32 tunc absciderunt milites funes scaphae et passi sunt eam excidere Actes des Apôtres 27.33 et cum lux inciperet fieri rogabat Paulus omnes sumere cibum dicens quartadecima hodie die expectantes ieiuni permanetis nihil accipientes Actes des Apôtres 27.34 propter quod rogo vos accipere cibum pro salute vestra quia nullius vestrum capillus de capite peribit Actes des Apôtres 27.35 et cum haec dixisset sumens panem gratias egit Deo in conspectu omnium et cum fregisset coepit manducare Actes des Apôtres 27.36 animaequiores autem facti omnes et ipsi adsumpserunt cibum Actes des Apôtres 27.37 eramus vero universae animae in navi ducentae septuaginta sex Actes des Apôtres 27.38 et satiati cibo adleviabant navem iactantes triticum in mare Actes des Apôtres 27.39 cum autem dies factus esset terram non agnoscebant sinum vero quendam considerabant habentem litus in quem cogitabant si possent eicere navem Actes des Apôtres 27.40 et cum anchoras abstulissent committebant se mari simul laxantes iuncturas gubernaculorum et levato artemone secundum flatum aurae tendebant ad litus Actes des Apôtres 27.41 et cum incidissemus in locum bithalassum inpegerunt navem et prora quidem fixa manebat inmobilis puppis vero solvebatur a vi maris Actes des Apôtres 27.42 militum autem consilium fuit ut custodias occiderent ne quis cum enatasset effugeret Actes des Apôtres 27.43 centurio autem volens servare Paulum prohibuit fieri iussitque eos qui possent natare mittere se primos et evadere et ad terram exire Actes des Apôtres 27.44 et ceteros alios in tabulis ferebant quosdam super ea quae de navi essent et sic factum est ut omnes animae evaderent ad terram

Actes des Apôtres : Caput 27

Paul's Sea Voyage: A Test of Faith

Chapter 27 of the book of Acts of the Apostles recounts Paul's dramatic sea voyage to Rome. This poignant account shows us how God preserves His servants amidst life's storms. Through the difficulties of this journey, the terrible storm, and the final shipwreck, we discover profound lessons about faith, leadership, and divine faithfulness.

Themes to Explore

This chapter explores crucial themes such as:

Through these trials, Paul proves to be an instrument of hope and salvation for his fellow travelers. His trust in God, even in the face of adversity, inspires us to examine our own faith.

Enlightening Bible Passages

To deepen our understanding of the themes of Acts 27, let's examine five biblical passages that resonate with this experience:

2 Corinthians 11:25-26

"Three times I was beaten with clubs, once stoned, three times I suffered shipwreck..." Here Paul lists the dangers he faced, illustrating the trials he endured, including shipwrecks, echoing the events of Acts 27.

Psalm 107:28-30

"In their distress they cried out to the Lord, and he delivered them..." This psalm reflects the experience of Paul and his companions during the storm of Acts 27, highlighting God's power to calm the storms of our lives.

Jonah 1:4-5

"But the Lord caused a strong wind to blow on the sea..." Jonah's experience during a storm at sea echoes the events of Acts 27, reminding us that even in disobedience, God is at control.

Mark 4:37-41

"A strong wind arose, and the waves rushed over the boat..." The storm calmed by Jesus contrasts with the one Paul faced, showing us that God's peace can come even in the most tumultuous times.

Romans 8:28

"We know that God works in all things for the good of those who love him..." This verse embodies Paul's trust in divine providence and reminds us that, even in adversity, God has a plan for us.

In Meditating on these passages, we are invited to strengthen our faith and remember that God's presence is always with us, even in the most violent storms of our lives. May our hearts remain firm and confident, like Paul's, in all circumstances.