2 Samuel - Caput 24

2 Samuel 24.1 et addidit furor Domini irasci contra Israhel commovitque David in eis dicentem vade numera Israhel et Iudam 2 Samuel 24.2 dixitque rex ad Ioab principem exercitus sui perambula omnes tribus Israhel a Dan usque Bersabee et numerate populum ut sciam numerum eius 2 Samuel 24.3 dixitque Ioab regi adaugeat Dominus Deus tuus ad populum quantus nunc est iterumque centuplicet in conspectu domini mei regis sed quid sibi dominus meus rex vult in re huiuscemodi 2 Samuel 24.4 obtinuit autem sermo regis verba Ioab et principum exercitus egressusque est Ioab et principes militum a facie regis ut numerarent populum Israhel 2 Samuel 24.5 cumque pertransissent Iordanem venerunt in Aroer ad dextram urbis quae est in valle Gad 2 Samuel 24.6 et per Iazer transierunt in Galaad et in terram inferiorem Hodsi et venerunt in Dan silvestria circumeuntesque iuxta Sidonem 2 Samuel 24.7 transierunt propter moenia Tyri et omnem terram Hevei et Chananei veneruntque ad meridiem Iuda in Bersabee 2 Samuel 24.8 et lustrata universa terra adfuerunt post novem menses et viginti dies in Hierusalem 2 Samuel 24.9 dedit ergo Ioab numerum descriptionis populi regi et inventa sunt de Israhel octingenta milia virorum fortium qui educerent gladium et de Iuda quingenta milia pugnatorum 2 Samuel 24.10 percussit autem cor David eum postquam numeratus est populus et dixit David ad Dominum peccavi valde in hoc facto sed precor Domine ut transferas iniquitatem servi tui quia stulte egi nimis 2 Samuel 24.11 surrexit itaque David mane et sermo Domini factus est ad Gad propheten et videntem David dicens 2 Samuel 24.12 vade et loquere ad David haec dicit Dominus trium tibi datur optio elige unum quod volueris ex his ut faciam tibi 2 Samuel 24.13 cumque venisset Gad ad David nuntiavit ei dicens aut septem annis veniet tibi fames in terra tua aut tribus mensibus fugies adversarios tuos et illi persequentur aut certe tribus diebus erit pestilentia in terra tua nunc ergo delibera et vide quem respondeam ei qui me misit sermonem 2 Samuel 24.14 dixit autem David ad Gad artor nimis sed melius est ut incidam in manu Domini multae enim misericordiae eius sunt quam in manu hominis 2 Samuel 24.15 inmisitque Dominus pestilentiam in Israhel de mane usque ad tempus constitutum et mortui sunt ex populo a Dan usque Bersabee septuaginta milia virorum 2 Samuel 24.16 cumque extendisset manum angelus Dei super Hierusalem ut disperderet eam misertus est Dominus super adflictione et ait angelo percutienti populum sufficit nunc contine manum tuam erat autem angelus Domini iuxta aream Areuna Iebusei 2 Samuel 24.17 dixitque David ad Dominum cum vidisset angelum caedentem populum ego sum qui peccavi ego inique egi isti qui oves sunt quid fecerunt vertatur obsecro manus tua contra me et contra domum patris mei 2 Samuel 24.18 venit autem Gad ad David in die illa et dixit ei ascende constitue Domino altare in area Areuna Iebusei 2 Samuel 24.19 et ascendit David iuxta sermonem Gad quem praeceperat ei Dominus 2 Samuel 24.20 conspiciensque Areuna animadvertit regem et servos eius transire ad se 2 Samuel 24.21 et egressus adoravit regem prono vultu in terra et ait quid causae est ut veniat dominus meus rex ad servum suum cui David ait ut emam a te aream et aedificem altare Domino et cesset interfectio quae grassatur in populo 2 Samuel 24.22 et ait Areuna ad David accipiat et offerat dominus meus rex sicut ei placet habes boves in holocaustum et plaustrum et iuga boum in usum lignorum 2 Samuel 24.23 omnia dedit Areuna rex regi dixitque Areuna ad regem Dominus Deus tuus suscipiat votum tuum 2 Samuel 24.24 cui respondens rex ait nequaquam ut vis sed emam pretio a te et non offeram Domino Deo meo holocausta gratuita emit ergo David aream et boves argenti siclis quinquaginta 2 Samuel 24.25 et aedificavit ibi David altare Domino et obtulit holocausta et pacifica et repropitiatus est Dominus terrae et cohibita est plaga ab Israhel

2 Samuel : Caput 24

Reflections on 2 Samuel 24

Chapter 24 of the book of 2 Samuel immerses us in the pivotal events of David's census and its consequences. This account raises a vital question: how can pride lead to divine judgment? Through this text, we discover not only David's counting of the people, but also God's punishment and the building of an altar at Araunah. This chapter addresses fundamental themes such as repentance, divine mercy, and the true cost of sacrifice.

Concluding this book, 2 Samuel 24 highlights human fragility in the face of the greatness of God's grace. We invite you to meditate on five biblical passages that enrich our understanding of the profound lessons of this final chapter.

1. 1 Chronicles 21:1-30

"Satan rose up against Israel and incited David to take a census of Israel." This passage offers a parallel account of David's census and the resulting consequences, as mentioned in 2 Samuel 24. It reminds us of the importance of remaining vigilant against the enticements of evil.

2. Exodus 30:12

"When you take a census of the children of Israel, each one shall give to the Lord a ransom for his life when you number them, so that there will be no plague among them when you number them." This verse explains why David's census in 2 Samuel 24 was perceived as a sin, emphasizing the importance of submission to God's will.

3. 1 John 1:9

"If we confess our sins, he is faithful and just to forgive us our sins and to cleanse us from all unrighteousness." This verse illustrates David's repentance and God's forgiveness, as described in 2 Samuel 24:10-17, reminding us that God's mercy is always within our reach.

4. Romans 12:1

"Therefore I beseech you, brethren, by the mercies of God, that you present yourselves a living sacrifice, holy, acceptable to God; this is your proper service." This passage echoes the theme of sacrifice, resonating with David's offering in 2 Samuel 24:24-25, inviting us to offer our lives as a sacrifice to God.

5. Genesis 22:2

"Then God said, 'Take your son, your only son, Isaac, whom you love, and go to the region of Moriah. There, sacrifice him as a burnt offering on one of the mountains that I will show you.'" This verse refers to the site of David's sacrifice in 2 Samuel 24:18-25, traditionally identified as Mount Moriah, symbolizing the ultimate obedience to God. By meditating on these passages, we can better understand the spiritual implications of 2 Samuel 24 and the call to repentance, mercy, and true sacrifice in our relationship with God.