2 Samuel - Caput 22

2 Samuel 22.1 locutus est autem David Domino verba carminis huius in die qua liberavit eum Dominus de manu omnium inimicorum suorum et de manu Saul 2 Samuel 22.2 et ait Dominus petra mea et robur meum et salvator meus 2 Samuel 22.3 Deus meus fortis meus sperabo in eum scutum meum et cornu salutis meae elevator meus et refugium meum salvator meus de iniquitate liberabis me 2 Samuel 22.4 laudabilem invocabo Dominum et ab inimicis meis salvus ero 2 Samuel 22.5 quia circumdederunt me contritiones mortis torrentes Belial terruerunt me 2 Samuel 22.6 funes inferi circumdederunt me praevenerunt me laquei mortis 2 Samuel 22.7 in tribulatione mea invocabo Dominum et ad Deum meum clamabo et exaudiet de templo suo vocem meam et clamor meus veniet ad aures eius 2 Samuel 22.8 commota est et contremuit terra fundamenta montium concussa sunt et conquassata quoniam iratus est 2 Samuel 22.9 ascendit fumus de naribus eius et ignis de ore eius voravit carbones incensi sunt ab eo 2 Samuel 22.10 et inclinavit caelos et descendit et caligo sub pedibus eius 2 Samuel 22.11 et ascendit super cherubin et volavit et lapsus est super pinnas venti 2 Samuel 22.12 posuit tenebras in circuitu suo latibulum cribrans aquas de nubibus caelorum 2 Samuel 22.13 prae fulgore in conspectu eius succensi sunt carbones ignis 2 Samuel 22.14 tonabit de caelis Dominus et Excelsus dabit vocem suam 2 Samuel 22.15 misit sagittas et dissipavit eos fulgur et consumpsit eos 2 Samuel 22.16 et apparuerunt effusiones maris et revelata sunt fundamenta orbis ab increpatione Domini ab inspiratione spiritus furoris eius 2 Samuel 22.17 misit de excelso et adsumpsit me extraxit me de aquis multis 2 Samuel 22.18 liberavit me ab inimico meo potentissimo ab his qui oderant me quoniam robustiores me erant 2 Samuel 22.19 praevenit me in die adflictionis meae et factus est Dominus firmamentum meum 2 Samuel 22.20 et eduxit me in latitudinem liberavit me quia placuit ei 2 Samuel 22.21 retribuet mihi Dominus secundum iustitiam meam et secundum munditiam manuum mearum reddet mihi 2 Samuel 22.22 quia custodivi vias Domini et non egi impie a Deo meo 2 Samuel 22.23 omnia enim iudicia eius in conspectu meo et praecepta eius non amovi a me 2 Samuel 22.24 et ero perfectus cum eo et custodiam me ab iniquitate mea 2 Samuel 22.25 et restituet Dominus mihi secundum iustitiam meam et secundum munditiam manuum mearum in conspectu oculorum suorum 2 Samuel 22.26 cum sancto sanctus eris et cum robusto perfectus 2 Samuel 22.27 cum electo electus eris et cum perverso perverteris 2 Samuel 22.28 et populum pauperem salvum facies oculisque tuis excelsos humiliabis 2 Samuel 22.29 quia tu lucerna mea Domine et Domine inluminabis tenebras meas 2 Samuel 22.30 in te enim curram accinctus in Deo meo transiliam murum 2 Samuel 22.31 Deus inmaculata via eius eloquium Domini igne examinatum scutum est omnium sperantium in se 2 Samuel 22.32 quis est deus praeter Dominum et quis fortis praeter Deum nostrum 2 Samuel 22.33 Deus qui accingit me fortitudine et conplanavit perfectam viam meam 2 Samuel 22.34 coaequans pedes meos cervis et super excelsa mea statuens me 2 Samuel 22.35 docens manus meas ad proelium et conponens quasi arcum aereum brachia mea 2 Samuel 22.36 dedisti mihi clypeum salutis tuae et mansuetudo mea multiplicavit me 2 Samuel 22.37 dilatabis gressus meos subtus me et non deficient tali mei 2 Samuel 22.38 persequar inimicos meos et conteram et non revertar donec consumam eos 2 Samuel 22.39 consumam eos et confringam ut non consurgant cadent sub pedibus meis 2 Samuel 22.40 accinxisti me fortitudine ad proelium incurvabis resistentes mihi sub me 2 Samuel 22.41 inimicos meos dedisti mihi dorsum odientes me et disperdam eos 2 Samuel 22.42 clamabunt et non erit qui salvet ad Dominum et non exaudiet eos 2 Samuel 22.43 delebo eos ut pulverem terrae quasi lutum platearum comminuam eos atque conpingam 2 Samuel 22.44 salvabis me a contradictionibus populi mei custodies in caput gentium populus quem ignoro serviet mihi 2 Samuel 22.45 filii alieni resistent mihi auditu auris oboedient mihi 2 Samuel 22.46 filii alieni defluxerunt et contrahentur in angustiis suis 2 Samuel 22.47 vivit Dominus et benedictus Deus meus et exaltabitur Deus fortis salutis meae 2 Samuel 22.48 Deus qui das vindictas mihi et deicis populos sub me 2 Samuel 22.49 qui educis me ab inimicis meis et a resistentibus mihi elevas me a viro iniquo liberabis me 2 Samuel 22.50 propterea confitebor tibi Domine in gentibus et nomini tuo cantabo 2 Samuel 22.51 magnificanti salutes regis sui et facienti misericordiam christo suo David et semini eius in sempiternum

2 Samuel : Caput 22

David's Song of Praise

Chapter 22 of the book of 2 Samuel features an exceptional song of praise, in which King David expresses his deep gratitude to God. This poetic text celebrates the divine deliverances throughout David's life, highlighting God's faithfulness, justice, and power. Through this song, David reminds us of the trust that believers must have in times of distress.

A Deep Reflection

This chapter is almost identical to Psalm 18, thus offering a profound reflection on David's intimate relationship with God. To better understand the eternal principles of this inspiring song, let's consider five biblical passages that shed light on this theme.

Enlightening Bible Passages

Psalm 18:1-2: "I love you, O Lord, my strength. The Lord is my rock, my fortress, and my deliverer; my God is my rock, in whom I take refuge. He is my shield and the power of my salvation, my high tower." This psalm, almost identical to 2 Samuel 22, underlines the importance of David's song of praise.

Exodus 15:1: "Then Moses and the children of Israel sang this song to the Lord, saying, 'I will sing to the Lord, for he has triumphed gloriously; the horse and his rider he has thrown into the sea.'" Moses' song after the deliverance from Egypt echoes the theme of praise for deliverance also found in 2 Samuel 22.

Ephesians 6:16: "And take up the shield of faith, with which you will be able to extinguish all the flaming darts of the wicked one." This spiritual metaphor reflects the language of battle and divine protection, similar to that used by David in 2 Samuel 22:2-3.

Hebrews 13:15: "Therefore, through Jesus, let us continually offer to God the sacrifice of praise, which is the fruit of lips that acknowledge his name." This verse underscores the importance of praise, which is the central theme of 2 Samuel 22.

Revelation 15:3: "And they sang the song of Moses the servant of God, and the song of the Lamb: 'Great and marvelous are your works, Lord God Almighty! Just and true are your ways, O King of the nations!'" This heavenly song echoes the themes of praise and recognition of God's greatness found in 2 Samuel 22.

Conclusion

David's song in 2 Samuel 22 reminds us of the importance of praise and gratitude to God for His mighty works. As we meditate on these biblical passages, we are encouraged to sing with faith and gratitude, celebrating the greatness of our Creator.