2 Samuel - Caput 20

2 Samuel 20.1 accidit quoque ut ibi esset vir Belial nomine Seba filius Bochri vir iemineus et cecinit bucina et ait non est nobis pars in David neque hereditas in filio Isai vir in tabernacula tua Israhel 2 Samuel 20.2 et separatus est omnis Israhel a David secutusque est Seba filium Bochri viri autem Iuda adheserunt regi suo a Iordane usque Hierusalem 2 Samuel 20.3 cumque venisset rex in domum suam Hierusalem tulit decem mulieres concubinas quas dereliquerat ad custodiendam domum et tradidit eas in custodiam alimenta eis praebens et non est ingressus ad eas sed erant clausae usque ad diem mortis suae in viduitate viventes 2 Samuel 20.5 abiit ergo Amasa ut convocaret Iudam et moratus est extra placitum quod ei constituerat 2 Samuel 20.6 ait autem David ad Abisai nunc magis adflicturus est nos Seba filius Bochri quam Absalom tolle igitur servos domini tui et persequere eum ne forte inveniat civitates munitas et effugiat nos 2 Samuel 20.7 egressi sunt ergo cum eo viri Ioab Cherethi quoque et Felethi et omnes robusti exierunt de Hierusalem ad persequendum Seba filium Bochri 2 Samuel 20.8 cumque illi essent iuxta lapidem grandem qui est in Gabaon Amasa veniens occurrit eis porro Ioab vestitus erat tunica stricta ad mensuram habitus sui et desuper accinctus gladio dependente usque ad ilia in vagina qui fabrefactus levi motu egredi poterat et percutere 2 Samuel 20.9 dixit itaque Ioab ad Amasa salve mi frater et tenuit manu dextra mentum Amasae quasi osculans eum 2 Samuel 20.10 porro Amasa non observavit gladium quem habebat Ioab qui percussit eum in latere et effudit intestina eius in terram nec secundum vulnus adposuit Ioab autem et Abisai frater eius persecuti sunt Seba filium Bochri 2 Samuel 20.12 Amasa autem conspersus sanguine iacebat in media via vidit hoc quidam vir quod subsisteret omnis populus ad videndum eum et amovit Amasam de via in agrum operuitque eum vestimento ne subsisterent transeuntes propter eum 2 Samuel 20.13 amoto igitur illo de via transiebat omnis vir sequens Ioab ad persequendum Seba filium Bochri 2 Samuel 20.14 porro ille transierat per omnes tribus Israhel in Abelam et in Bethmacha omnesque electi congregati fuerant ad eum 2 Samuel 20.15 venerunt itaque et obpugnabant eum in Abela et in Bethmacha et circumdederunt munitionibus civitatem et obsessa est urbs omnis autem turba quae erat cum Ioab moliebatur destruere muros 2 Samuel 20.16 et exclamavit mulier sapiens de civitate audite audite dicite Ioab adpropinqua huc et loquar tecum 2 Samuel 20.17 qui cum accessisset ad eam ait illi tu es Ioab et ille respondit ego ad quem sic locuta est audi sermones ancillae tuae qui respondit audio 2 Samuel 20.18 rursumque illa sermo inquit dicebatur in veteri proverbio qui interrogant interrogent in Abela et sic perficiebant 2 Samuel 20.19 nonne ego sum quae respondeo veritatem Israhel et tu quaeris subruere civitatem et evertere matrem in Israhel quare praecipitas hereditatem Domini 2 Samuel 20.20 respondensque Ioab ait absit absit hoc a me non praecipito neque demolior 2 Samuel 20.21 non se sic habet res sed homo de monte Ephraim Seba filius Bochri cognomine levavit manum contra regem David tradite illum solum et recedemus a civitate et ait mulier ad Ioab ecce caput eius mittetur ad te per murum 2 Samuel 20.22 ingressa est ergo ad omnem populum et locuta est eis sapienter qui abscisum caput Seba filii Bochri proiecerunt ad Ioab et ille cecinit tuba et recesserunt ab urbe unusquisque in tabernacula sua Ioab autem reversus est Hierusalem ad regem 2 Samuel 20.23 fuit ergo Ioab super omnem exercitum Israhel Banaias autem filius Ioiadae super Cheretheos et Feletheos 2 Samuel 20.24 Aduram vero super tributa porro Iosaphat filius Ahilud a commentariis 2 Samuel 20.25 Sia autem scriba Sadoc vero et Abiathar sacerdotes 2 Samuel 20.26 Hira autem Hiaiarites erat sacerdos David

2 Samuel : Caput 20

Reflection on 2 Samuel Chapter 20 Chapter 20 of the book of 2 Samuel plunges us into the tumultuous political realities of the Kingdom of Israel, depicting the rebellion of Sheba. This passage invites us to reflect on the persistent instability that emerges even after a civil war. Through tragic events such as the uprising of Sheba, Joab's murder of Amasa, and the siege of Abel-Beth-Maacah, we discover the challenges King David faced in unifying his people. Central Themes of 2 Samuel 20 This chapter highlights essential themes such as tribal loyalty, political violence, and wisdom in conflict resolution. The story illustrates how difficult it was for David to maintain unity in a kingdom divided by personal ambitions and tribal rivalries.

Biblical Reflection

To enrich our understanding of the issues in this chapter, consider five biblical passages that shed light on the complex themes of this story.

Proverbs 6:19

"A false witness lies and a sower of discord among brothers." This proverb evokes the actions of Sheba, whose rebellion sowed discord among the tribes of Israel.

James 3:16

"For where envy and factionalism are, there is confusion and every evil work." This verse resonates deeply with the situation described in 2 Samuel 20, where rebellion breeds disorder and conflict.

Proverbs 20:3

"It is honorable for a man to turn away from things, but every fool is involved." This proverb contrasts sharply with Sheba's rebellion, which embodies insensitivity and irreverence toward authority.

Romans 16:17

"I urge you, brothers, to take note of those who cause divisions and offenses contrary to the doctrine you have learned; stay away from them." This verse applies to David's response to Sheba, emphasizing the importance of discerning harmful influences.

Proverbs 29:22

"An angry man stirs up disputes, and a furious man multiplies transgressions." This proverb perfectly illustrates the behavior of Sheba and her followers, highlighting the devastating consequences of anger.

Meditating on these passages, we are called to reflect on our own lives and how we can contribute to unity and Peace within our communities. May the Lord guide us in our quest for wisdom and understanding, so that we may be instruments of peace in an often troubled world.