2 Samuel - Caput 11

2 Samuel 11.1 factum est ergo vertente anno eo tempore quo solent reges ad bella procedere misit David Ioab et servos suos cum eo et universum Israhel et vastaverunt filios Ammon et obsederunt Rabba David autem remansit in Hierusalem 2 Samuel 11.2 dum haec agerentur accidit ut surgeret David de stratu suo post meridiem et deambularet in solario domus regiae viditque mulierem se lavantem ex adverso super solarium suum erat autem mulier pulchra valde 2 Samuel 11.3 misit ergo rex et requisivit quae esset mulier nuntiatumque ei est quod ipsa esset Bethsabee filia Heliam uxor Uriae Hetthei 2 Samuel 11.4 missis itaque David nuntiis tulit eam quae cum ingressa esset ad illum dormivit cum ea statimque sanctificata est ab inmunditia sua 2 Samuel 11.5 et reversa est domum suam concepto fetu mittensque nuntiavit David et ait concepi 2 Samuel 11.6 misit autem David ad Ioab dicens mitte ad me Uriam Hettheum misitque Ioab Uriam ad David 2 Samuel 11.7 et venit Urias ad David quaesivitque David quam recte ageret Ioab et populus et quomodo administraretur bellum 2 Samuel 11.8 et dixit David ad Uriam vade in domum tuam et lava pedes tuos egressus est Urias de domo regis secutusque est eum cibus regius 2 Samuel 11.9 dormivit autem Urias ante portam domus regiae cum aliis servis domini sui et non descendit ad domum suam 2 Samuel 11.10 nuntiatumque est David a dicentibus non ivit Urias ad domum suam et ait David ad Uriam numquid non de via venisti quare non descendisti ad domum tuam 2 Samuel 11.11 et ait Urias ad David arca et Israhel et Iuda habitant in papilionibus et dominus meus Ioab et servi domini mei super faciem terrae manent et ego ingrediar domum meam ut comedam et bibam et dormiam cum uxore mea per salutem tuam et per salutem animae tuae quod non faciam rem hanc 2 Samuel 11.12 ait ergo David ad Uriam mane hic etiam hodie et cras dimittam te mansit Urias in Hierusalem die illa et altera 2 Samuel 11.13 et vocavit eum David ut comederet coram se et biberet et inebriavit eum qui egressus vespere dormivit in stratu suo cum servis domini sui et in domum suam non descendit 2 Samuel 11.14 factum est ergo mane et scripsit David epistulam ad Ioab misitque per manum Uriae 2 Samuel 11.15 scribens in epistula ponite Uriam ex adverso belli ubi fortissimum proelium est et derelinquite eum ut percussus intereat 2 Samuel 11.16 igitur cum Ioab obsideret urbem posuit Uriam in loco quo sciebat viros esse fortissimos 2 Samuel 11.17 egressique viri de civitate bellabant adversum Ioab et ceciderunt de populo servorum David et mortuus est etiam Urias Hettheus 2 Samuel 11.18 misit itaque Ioab et nuntiavit David omnia verba proelii 2 Samuel 11.19 praecepitque nuntio dicens cum conpleveris universos sermones belli ad regem 2 Samuel 11.20 si eum videris indignari et dixerit quare accessistis ad murum ut proeliaremini an ignorabatis quod multa desuper ex muro tela mittantur 2 Samuel 11.21 quis percussit Abimelech filium Hieroboseth nonne mulier misit super eum fragmen molae de muro et interfecit eum in Thebes quare iuxta murum accessistis dices etiam servus tuus Urias Hettheus occubuit 2 Samuel 11.22 abiit ergo nuntius et venit et narravit David omnia quae ei praeceperat Ioab 2 Samuel 11.23 et dixit nuntius ad David praevaluerunt adversum nos viri et egressi sunt ad nos in agrum nos autem facto impetu persecuti eos sumus usque ad portam civitatis 2 Samuel 11.24 et direxerunt iacula sagittarii ad servos tuos ex muro desuper mortuique sunt de servis regis quin etiam servus tuus Urias Hettheus mortuus est 2 Samuel 11.25 et dixit David ad nuntium haec dices Ioab non te frangat ista res varius enim eventus est proelii et nunc hunc nunc illum consumit gladius conforta bellatores tuos adversum urbem ut destruas eam et exhortare eos 2 Samuel 11.26 audivit autem uxor Uriae quod mortuus esset Urias vir suus et planxit eum 2 Samuel 11.27 transactoque luctu misit David et introduxit eam domum suam et facta est ei uxor peperitque ei filium et displicuit verbum hoc quod fecerat David coram Domino

2 Samuel : Caput 11

The Fall of David: A Warning to All

Chapter 11 of the book of 2 Samuel immerses us in a tragic and revealing story: David's sin with Bathsheba. This passage illustrates how temptation can lead to devastating consequences, not only for the individual, but also for those around him. David, a man after God's own heart, succumbs to lust, attempts to cover up his deed, and, in an act of desperation, orders the murder of Uriah, Bathsheba's husband. This chapter addresses fundamental themes such as the abuse of power, lust, and the ramifications of sin, reminding us of the need for constant moral vigilance.

The Need for Spiritual Reflection

Through this story, we are invited to examine our own lives and consider the profound lessons this powerful chapter teaches us. Here are five biblical passages that shed light on these teachings:

1. Psalm 51:1-2

Have mercy on me, O God, for the sake of your lovingkindness; by your great compassion, blot out my transgressions. Wash me from all my guilt and cleanse me from my sin. This psalm, traditionally attributed to David after his sin with Bathsheba, reflects his deep repentance and quest for redemption.

2. James 1:14-15

But each one is tempted by his own greed, drawn away, and seduced by it. Then greed, becoming pregnant, gives birth to sin; and sin, once consummated, brings forth death. This passage illustrates the process of temptation and sin that David experienced in his story with Bathsheba.

3. Exodus 20:13-14

You shall not kill. You shall not commit adultery. These essential and sacred commandments are directly violated by David, underscoring the gravity of his actions and their consequences for his life and that of his family.

4. Proverbs 6:32

But a man who commits adultery has no understanding; he who commits this destroys himself. This proverb highlights the tragic consequences of David's actions, which lead to the destruction of his family and his kingdom.

5. 1 Corinthians 10:12

Therefore, whoever thinks he stands, take care lest he fall. This reminder from the apostle Paul applies perfectly to David, who, despite his position as God's chosen king, fell into sin. This teaches us the importance of remaining vigilant in our own spiritual lives.

Conclusion

The story of David and Bathsheba in 2 Samuel 11 serves as a powerful warning about human nature and the need for vigilance. We are all susceptible to falling, regardless of our status or faith. May these scriptures encourage us to seek redemption and live according to God's precepts, avoiding the pitfalls of sin.