2 Rois - Caput 6

2 Rois 6.1 dixerunt autem filii prophetarum ad Heliseum ecce locus in quo habitamus coram te angustus est nobis 2 Rois 6.2 eamus usque ad Iordanem et tollant singuli de silva materias singulas ut aedificemus nobis ibi locum ad habitandum qui dixit ite 2 Rois 6.3 et ait unus ex illis veni ergo et tu cum servis tuis respondit ego veniam 2 Rois 6.4 et abiit cum eis cumque venissent ad Iordanem caedebant ligna 2 Rois 6.5 accidit autem ut cum unus materiem succidisset caderet ferrum securis in aquam exclamavitque ille et ait eheu eheu eheu domine mi et hoc ipsum mutuo acceperam 2 Rois 6.6 dixit autem homo Dei ubi cecidit at ille monstravit ei locum praecidit ergo lignum et misit illuc natavitque ferrum 2 Rois 6.7 et ait tolle qui extendit manum et tulit illud 2 Rois 6.8 rex autem Syriae pugnabat contra Israhel consiliumque iniit cum servis suis dicens in loco illo et illo ponamus insidias 2 Rois 6.9 misit itaque vir Dei ad regem Israhel dicens cave ne transeas in loco illo quia ibi Syri in insidiis sunt 2 Rois 6.10 misit rex Israhel ad locum quem dixerat ei vir Dei et praeoccupavit eum et observavit se ibi non semel neque bis 2 Rois 6.11 conturbatumque est cor regis Syriae pro hac re et convocatis servis suis ait quare non indicastis mihi quis proditor mei sit apud regem Israhel 2 Rois 6.12 dixitque unus servorum eius nequaquam domine mi rex sed Heliseus propheta qui est in Israhel indicat regi Israhel omnia verba quaecumque locutus fueris in conclavi tuo 2 Rois 6.13 dixit eis ite et videte ubi sit ut mittam et capiam eum adnuntiaveruntque ei dicentes ecce in Dothan 2 Rois 6.14 misit ergo illuc equos et currus et robur exercitus qui cum venissent nocte circumdederunt civitatem 2 Rois 6.15 consurgens autem diluculo minister viri Dei egressus est viditque exercitum in circuitu civitatis et equos et currus nuntiavitque ei dicens eheu eheu domine mi quid faciemus 2 Rois 6.16 at ille respondit noli timere plures enim nobiscum sunt quam cum illis 2 Rois 6.17 cumque orasset Heliseus ait Domine aperi oculos huius ut videat et aperuit Dominus oculos pueri et vidit et ecce mons plenus equorum et curruum igneorum in circuitu Helisei 2 Rois 6.18 hostes vero descenderunt ad eum porro Heliseus oravit Dominum dicens percute obsecro gentem hanc caecitate percussitque eos Dominus ne viderent iuxta verbum Helisei 2 Rois 6.19 dixit autem ad eos Heliseus non est haec via nec ista est civitas sequimini me et ostendam vobis virum quem quaeritis duxit ergo eos in Samariam 2 Rois 6.20 cumque ingressi fuissent in Samaria dixit Heliseus Domine aperi oculos istorum ut videant aperuitque Dominus oculos eorum et viderunt esse se in medio Samariae 2 Rois 6.21 dixitque rex Israhel ad Heliseum cum vidisset eos numquid percutiam eos pater mi 2 Rois 6.22 at ille ait non percuties neque enim cepisti eos gladio et arcu tuo ut percutias pone panem et aquam coram eis ut comedant et bibant et vadant ad dominum suum 2 Rois 6.23 adpositaque est eis ciborum magna praeparatio et comederunt et biberunt et dimisit eos abieruntque ad dominum suum et ultra non venerunt latrones Syriae in terram Israhel 2 Rois 6.24 factum est autem post haec congregavit Benadad rex Syriae universum exercitum suum et ascendit et obsidebat Samariam 2 Rois 6.25 factaque est fames magna in Samaria et tamdiu obsessa est donec venundaretur caput asini octoginta argenteis et quarta pars cabi stercoris columbarum quinque argenteis 2 Rois 6.26 cumque rex Israhel transiret per murum mulier exclamavit ad eum dicens salva me domine mi rex 2 Rois 6.27 qui ait non te salvet Dominus unde salvare te possum de area an de torculari dixitque ad eam rex quid tibi vis quae respondit 2 Rois 6.28 mulier ista dixit mihi da filium tuum ut comedamus eum hodie et filium meum comedemus cras 2 Rois 6.29 coximus ergo filium meum et comedimus dixique ei die altera da filium tuum ut comedamus eum quae abscondit filium suum 2 Rois 6.30 quod cum audisset rex scidit vestimenta sua et transiebat super murum viditque omnis populus cilicium quo vestitus erat ad carnem intrinsecus 2 Rois 6.31 et ait haec mihi faciat Deus et haec addat si steterit caput Helisei filii Saphat super eum hodie 2 Rois 6.32 Heliseus autem sedebat in domo sua et senes sedebant cum eo praemisit itaque virum et antequam veniret nuntius ille dixit ad senes numquid scitis quod miserit filius homicidae hic ut praecidatur caput meum videte ergo cum venerit nuntius cludite ostium et non sinatis eum introire ecce enim sonitus pedum domini eius post eum est 2 Rois 6.33 et adhuc illo loquente eis apparuit nuntius qui veniebat ad eum et ait ecce tantum malum a Domino est quid amplius expectabo a Domino

2 Rois : Caput 6

God's Supernatural Power in 2 Kings 6

Chapter 6 of the book of 2 Kings reveals God's supernatural power through the prophet Elisha. How does the invisible become visible? This fascinating text offers us insight into divine miracles, including the miracle of the floating axe, divine protection against the Syrians, and the vision of chariots of fire. This chapter explores profound themes such as God's omniscience, His supernatural protection, and the power of prayer.

The narrative reaches its climax with the siege of Samaria, highlighting the tensions between faith and despair. In this context, let's consider together five biblical passages that illuminate the eternal principles revealed in this extraordinary chapter.

Matthew 10:29-31

"Are not two sparrows sold for a penny? Yet not one of them falls to the ground without your Father's consent. Even the hairs of your head are all numbered. So do not be afraid; you are worth more than many sparrows." This passage reflects divine care and protection, similar to the supernatural protection Elisha experienced in 2 Kings 6.

2 Corinthians 4:18

"So we fix our eyes not on what is seen, but on what is not seen, for what is seen is temporary, but what is not seen is eternal." This verse echoes the spiritual vision demonstrated by Elisha in 2 Kings 6:17, when he prays for his servant to see the heavenly host.

Romans 12:20

"On the contrary: "If your enemy is hungry, feed him; if he is thirsty, give him something to drink. By doing this, you will heap coals burning on his head." This instruction from Paul reflects Elisha's attitude in 2 Kings 6:22-23, when he treats his Syrian enemies with kindness.

Psalms 34:7

"The angel of the Lord encamps around those who fear him and delivers them." This psalm illustrates the divine protection enjoyed by Elisha in 2 Kings 6:15-17, reminding us that God watches over his faithful.

James 5:17-18

"Elijah was human like us. He prayed earnestly that it would not rain, and it did not rain on the earth for three and a half years. He prayed again, and the heavens sent rain, and the earth produced its fruit." Although referring to Elijah, this passage highlights the power of a prophet's prayer, similar to the powerful prayers of Elisha in 2 Kings 6.

Meditating on these passages, we are called to recognize God's active presence in our lives, to pray with faith, and to bear witness to His protection and goodness, even in times of difficulty and challenge.