2 Rois - Caput 2

2 Rois 2.1 factum est autem cum levare vellet Dominus Heliam per turbinem in caelum ibant Helias et Heliseus de Galgalis 2 Rois 2.2 dixitque Helias ad Heliseum sede hic quia Dominus misit me usque Bethel cui ait Heliseus vivit Dominus et vivit anima tua quia non derelinquam te cumque descendissent Bethel 2 Rois 2.3 egressi sunt filii prophetarum qui erant Bethel ad Heliseum et dixerunt ei numquid nosti quia hodie Dominus tollat dominum tuum a te qui respondit et ego novi silete 2 Rois 2.4 dixit autem Helias ad Heliseum sede hic quia Dominus misit me in Hiericho et ille ait vivit Dominus et vivit anima tua quia non derelinquam te cumque venissent Hierichum 2 Rois 2.5 accesserunt filii prophetarum qui erant in Hiericho ad Heliseum et dixerunt ei numquid nosti quia hodie Dominus tollet dominum tuum a te et ait et ego novi silete 2 Rois 2.6 dixit autem ei Helias sede hic quia Dominus misit me ad Iordanem qui ait vivit Dominus et vivit anima tua quia non derelinquam te ierunt igitur ambo pariter 2 Rois 2.7 et quinquaginta viri de filiis prophetarum secuti sunt qui et steterunt e contra longe illi autem ambo stabant super Iordanem 2 Rois 2.8 tulitque Helias pallium suum et involvit illud et percussit aquas quae divisae sunt in utramque partem et transierunt ambo per siccum 2 Rois 2.9 cumque transissent Helias dixit ad Heliseum postula quod vis ut faciam tibi antequam tollar a te dixitque Heliseus obsecro ut fiat duplex spiritus tuus in me 2 Rois 2.10 qui respondit rem difficilem postulasti attamen si videris me quando tollor a te erit quod petisti si autem non videris non erit 2 Rois 2.11 cumque pergerent et incedentes sermocinarentur ecce currus igneus et equi ignei diviserunt utrumque et ascendit Helias per turbinem in caelum 2 Rois 2.12 Heliseus autem videbat et clamabat pater mi pater mi currus Israhel et auriga eius et non vidit eum amplius adprehenditque vestimenta sua et scidit illa in duas partes 2 Rois 2.13 et levavit pallium Heliae quod ceciderat ei reversusque stetit super ripam Iordanis 2 Rois 2.14 et pallio Heliae quod ceciderat ei percussit aquas et dixit ubi est Deus Heliae etiam nunc percussitque aquas et divisae sunt huc atque illuc et transiit Heliseus 2 Rois 2.15 videntes autem filii prophetarum qui erant in Hiericho de contra dixerunt requievit spiritus Heliae super Heliseum et venientes in occursum eius adoraverunt eum proni in terram 2 Rois 2.16 dixeruntque illi ecce cum servis tuis sunt quinquaginta viri fortes qui possint ire et quaerere dominum tuum ne forte tulerit eum spiritus Domini et proiecerit in uno montium aut in una vallium qui ait nolite mittere 2 Rois 2.17 coegeruntque eum donec adquiesceret et diceret mittite et miserunt quinquaginta viros qui cum quaesissent tribus diebus non invenerunt 2 Rois 2.18 et reversi sunt ad eum at ille habitabat in Hiericho dixitque eis numquid non dixi vobis nolite ire 2 Rois 2.19 dixerunt quoque viri civitatis ad Heliseum ecce habitatio civitatis huius optima est sicut tu ipse domine perspicis sed aquae pessimae sunt et terra sterilis 2 Rois 2.20 at ille ait adferte mihi vas novum et mittite in illud sal qui cum adtulissent 2 Rois 2.21 egressus ad fontem aquarum misit in eum sal et ait haec dicit Dominus sanavi aquas has et non erit ultra in eis mors neque sterilitas 2 Rois 2.22 sanatae sunt ergo aquae usque ad diem hanc iuxta verbum Helisei quod locutus est 2 Rois 2.23 ascendit autem inde Bethel cumque ascenderet per viam pueri parvi egressi sunt de civitate et inludebant ei dicentes ascende calve ascende calve 2 Rois 2.24 qui cum se respexisset vidit eos et maledixit eis in nomine Domini egressique sunt duo ursi de saltu et laceraverunt ex eis quadraginta duos pueros 2 Rois 2.25 abiit autem inde in montem Carmeli et inde reversus est Samariam

2 Rois : Caput 2

Elijah's Ascension and the Passing of the Prophetic Mantle

Chapter 2 of the book of 2 Kings recounts Elijah's ascension to heaven, a pivotal event in biblical history. This extraordinary account describes not only Elijah's final journey, but also his separation from Elisha and the dramatic transfer of spiritual power. Through this chapter, we are invited to reflect on profound themes such as spiritual succession, the power of God's Spirit, and the continuity of prophetic ministry.

This passage establishes Elisha as the new spiritual leader of Israel, thus perpetuating Elijah's work. To enrich our understanding of these eternal principles, let's consider five biblical passages that shed light on this transformative chapter.

Matthew 17:3

"Moses and Elijah appeared before them and spoke to Jesus." This passage testifies to Elijah's presence after his ascension, as described in 2 Kings 2.

Hebrews 11:5

"By faith Enoch was translated so that he did not experience death. He was not found because God had translated him. For before he was translated, he received testimony that he had pleased God." This verse about Enoch echoes the ascension of Elijah, another example of someone who did not experience death.

Luke 1:17

"And he will go before the Lord in the spirit and power of Elijah, to turn the hearts of the fathers to the children, and those who disobey the wisdom of the righteous, to leave a people prepared for the Lord." This prophecy about John the Baptist evokes "the spirit and power of Elijah," which are transmitted to Elisha in 2 Kings 2.

John 1:21

"They asked him, 'Then who are you? Is this Elijah?' He replied, 'I am not.' 'Is this the Prophet?' He replied, 'No.'" This passage reflects the Jewish expectation of Elijah's return, based on his ascension in 2 Kings 2.

Zechariah 13:4

"In In that day, every prophet will be ashamed of his prophetic vision. He will not use the prophet's mantle of hair to deceive." The prophet's mantle mentioned here recalls Elijah's mantle, passed to Elisha in 2 Kings 2.

Meditating on these passages, we are encouraged to consider the importance of spiritual continuity and how God works through his prophets to prepare his people.