2 Rois - Caput 15

2 Rois 15.1 anno vicesimo septimo Hieroboam regis Israhel regnavit Azarias filius Amasiae regis Iudae 2 Rois 15.2 sedecim annorum erat cum regnare coepisset et quinquaginta duobus annis regnavit in Hierusalem nomen matris eius Iecelia de Hierusalem 2 Rois 15.3 fecitque quod erat placitum coram Domino iuxta omnia quae fecit Amasias pater eius 2 Rois 15.4 verumtamen excelsa non est demolitus adhuc populus sacrificabat et adolebat incensum in excelsis 2 Rois 15.5 percussit autem Dominus regem et fuit leprosus usque in diem mortis suae et habitabat in domo libera seorsum Ioatham vero filius regis gubernabat palatium et iudicabat populum terrae 2 Rois 15.6 reliqua autem sermonum Azariae et universa quae fecit nonne haec scripta sunt in libro verborum dierum regum Iuda 2 Rois 15.7 et dormivit Azarias cum patribus suis sepelieruntque eum cum maioribus suis in civitate David et regnavit Ioatham filius eius pro eo 2 Rois 15.8 anno tricesimo octavo Azariae regis Iudae regnavit Zaccharias filius Hieroboam super Israhel in Samaria sex mensibus 2 Rois 15.9 et fecit quod malum est coram Domino sicut fecerant patres eius non recessit a peccatis Hieroboam filii Nabath qui peccare fecit Israhel 2 Rois 15.10 coniuravit autem contra eum Sellum filius Iabes percussitque eum palam et interfecit regnavitque pro eo 2 Rois 15.11 reliqua autem verborum Zacchariae nonne haec scripta sunt in libro sermonum dierum regum Israhel 2 Rois 15.12 ipse est sermo Domini quem locutus est ad Hieu dicens filii usque ad quartam generationem sedebunt de te super thronum Israhel factumque est ita 2 Rois 15.13 Sellum filius Iabes regnavit tricesimo nono anno Azariae regis Iudae regnavit autem uno mense in Samaria 2 Rois 15.14 et ascendit Manahem filius Gaddi de Thersa venitque Samariam et percussit Sellum filium Iabes in Samaria et interfecit eum regnavitque pro eo 2 Rois 15.15 reliqua autem verborum Sellum et coniuratio eius per quam tetendit insidias nonne haec scripta sunt in libro sermonum dierum regum Israhel 2 Rois 15.16 tunc percussit Manahem Thapsam et omnes qui erant in ea et terminos eius de Thersa noluerant enim aperire ei et interfecit omnes praegnantes eius et scidit eas 2 Rois 15.17 anno tricesimo nono Azariae regis Iuda regnavit Manahem filius Gaddi super Israhel decem annis in Samaria 2 Rois 15.18 fecitque quod erat malum coram Domino non recessit a peccatis Hieroboam filii Nabath qui peccare fecit Israhel cunctis diebus eius 2 Rois 15.19 veniebat Phul rex Assyriorum in terram et dabat Manahem Phul mille talenta argenti ut esset ei in auxilio et firmaret regnum eius 2 Rois 15.20 indixitque Manahem argentum super Israhel cunctis potentibus et divitibus ut daret regi Assyriorum quinquaginta siclos argenti per singulos reversusque est rex Assyriorum et non est moratus in terra 2 Rois 15.21 reliqua autem sermonum Manahem et universa quae fecit nonne haec scripta sunt in libro sermonum dierum regum Israhel 2 Rois 15.22 et dormivit Manahem cum patribus suis regnavitque Phaceia filius eius pro eo 2 Rois 15.23 anno quinquagesimo Azariae regis Iudae regnavit Phaceia filius Manahem super Israhel in Samaria biennio 2 Rois 15.24 et fecit quod erat malum coram Domino non recessit a peccatis Hieroboam filii Nabath qui peccare fecit Israhel 2 Rois 15.25 coniuravit autem adversum eum Phacee filius Romeliae dux eius et percussit eum in Samaria in turre domus regiae iuxta Argob et iuxta Ari et cum eo quinquaginta viros de filiis Galaaditarum et interfecit eum regnavitque pro eo 2 Rois 15.26 reliqua autem sermonum Phaceia et universa quae fecit nonne haec scripta sunt in libro sermonum dierum regum Israhel 2 Rois 15.27 anno quinquagesimo secundo Azariae regis Iudae regnavit Phacee filius Romeliae super Israhel in Samaria viginti annis 2 Rois 15.28 et fecit quod malum erat coram Domino non recessit a peccatis Hieroboam filii Nabath qui peccare fecit Israhel 2 Rois 15.29 in diebus Phacee regis Israhel venit Theglathfalassar rex Assur et cepit Aiom et Abel domum Maacha et Ianoe et Cedes et Asor et Galaad et Galileam universam terram Nepthalim et transtulit eos in Assyrios 2 Rois 15.30 coniuravit autem et tetendit insidias Osee filius Hela contra Phacee filium Romeliae et percussit eum et interfecit regnavitque pro eo vicesimo anno Ioatham filii Oziae 2 Rois 15.31 reliqua autem sermonum Phacee et universa quae fecit nonne haec scripta sunt in libro sermonum dierum regum Israhel 2 Rois 15.32 anno secundo Phacee filii Romeliae regis Israhel regnavit Ioatham filius Oziae regis Iuda 2 Rois 15.33 viginti quinque annorum erat cum regnare coepisset et sedecim annis regnavit in Hierusalem nomen matris eius Hierusa filia Sadoc 2 Rois 15.34 fecitque quod erat placitum coram Domino iuxta omnia quae fecerat Ozias pater suus operatus est 2 Rois 15.35 verumtamen excelsa non abstulit adhuc populus immolabat et adolebat incensum in excelsis ipse aedificavit portam domus Domini sublimissimam 2 Rois 15.36 reliqua autem sermonum Ioatham et universa quae fecit nonne haec scripta sunt in libro verborum dierum regum Iuda 2 Rois 15.37 in diebus illis coepit Dominus mittere in Iudam Rasin regem Syriae et Phacee filium Romeliae 2 Rois 15.38 et dormivit Ioatham cum patribus suis sepultusque est cum eis in civitate David patris sui et regnavit Ahaz filius eius pro eo

2 Rois : Caput 15

Reflection on 2 Kings, Chapter 15

Chapter 15 of 2 Kings presents us with a rapid succession of kings in Israel and Judah, marking a period of political instability that echoes the spiritual condition of both kingdoms. This text explores the reigns of Azariah (Uzziah) in Judah and several kings in Israel, highlighting the beginning of the decline of the Northern Kingdom.

The Spiritual and Political Condition

This chapter addresses crucial themes such as the consequences of national sin, the fragility of human power, and the faithfulness of God amidst chaos. Through these stories, we are prepared to understand the imminent fall of Israel and the importance of remaining anchored in our faith.

Related Bible Passages

To deepen our understanding of the themes addressed in this pivotal chapter, let's explore five significant Bible passages:

Isaiah 6:1: "In the year that King Uzziah died, I saw the Lord sitting on a throne, high and exalted, and his train filled the temple." This verse marks the beginning of Isaiah's ministry, which took place during the reign of Uzziah, mentioned in 2 Kings 15.

Hosea 1:1: "The word of the Lord that came to Hosea son of Beeri, during the reigns of Uzziah, Jotham, Ahaz, and Hezekiah, kings of Judah, and Jeroboam son of Joash, king of Israel." This verse presents Hosea's ministry, active during the period described in 2 Kings 15.

Amos 1:1: "The words of Amos, one of the shepherds of Tekoa, which he saw concerning Israel two years before the earthquake, when Uzziah was king of Judah and Jeroboam son of Joash was king of Israel." This passage places Amos's ministry during the reigns of Uzziah and Jeroboam II, also mentioned in 2 Kings 15.

Micah 1:1: "The word of the Lord that came to Micaiah the Morshethite in the days of Jotham, Ahaz, and Hezekiah, kings of Judah, the vision he saw concerning Samaria and Jerusalem." This verse evokes Micah's ministry, which began during the reign of Jotham.

2 Chronicles 26:16-21: "However, when he had grown strong, his pride was his downfall. He was unfaithful to the Lord his God and went into the temple of the Lord to burn incense on the altar of incense..." This passage provides additional details about the end of Uzziah's reign, complementing the brief account in 2 Kings 15:5.

Conclusion

As we meditate on these stories and verses, we are called to reflect on our own spiritual condition and the importance of faithfulness to God in a constantly changing world. May these teachings guide us and encourage us to remain firm in our faith, despite the challenges we may face.