2 Rois - Caput 10

2 Rois 10.1 erant autem Ahab septuaginta filii in Samaria scripsit ergo Hieu litteras et misit in Samariam ad optimates civitatis et ad maiores natu et ad nutricios Ahab dicens 2 Rois 10.2 statim ut acceperitis litteras has qui habetis filios domini vestri et currus et equos et civitates firmas et arma 2 Rois 10.3 eligite meliorem et eum qui vobis placuerit de filiis domini vestri et ponite eum super solium patris sui et pugnate pro domo domini vestri 2 Rois 10.4 timuerunt illi vehementer et dixerunt ecce duo reges non potuerunt stare coram eo et quomodo nos valebimus resistere 2 Rois 10.5 miserunt ergo praepositus domus et praefectus civitatis et maiores natu et nutricii ad Hieu dicentes servi tui sumus quaecumque iusseris faciemus nec constituemus regem quodcumque tibi placet fac 2 Rois 10.6 rescripsit autem eis litteras secundo dicens si mei estis et oboeditis mihi tollite capita filiorum domini vestri et venite ad me hac eadem hora cras in Hiezrahel porro filii regis septuaginta viri apud optimates civitatis nutriebantur 2 Rois 10.7 cumque venissent litterae ad eos tulerunt filios regis et occiderunt septuaginta viros et posuerunt capita eorum in cofinis et miserunt ad eum in Hiezrahel 2 Rois 10.8 venit autem nuntius et indicavit ei dicens adtulerunt capita filiorum regis qui respondit ponite ea duos acervos iuxta introitum portae usque mane 2 Rois 10.9 cumque diluxisset egressus est et stans dixit ad omnem populum iusti estis si ego coniuravi contra dominum meum et interfeci eum quis percussit omnes hos 2 Rois 10.10 videte ergo nunc quoniam non cecidit de sermonibus Domini in terram quos locutus est Dominus super domum Ahab et Dominus fecit quod locutus est in manu servi sui Heliae 2 Rois 10.11 percussit igitur Hieu omnes qui reliqui erant de domo Ahab in Hiezrahel et universos optimates eius et notos et sacerdotes donec non remanerent ex eo reliquiae 2 Rois 10.12 et surrexit et venit in Samariam cumque venisset ad Camaram pastorum in via 2 Rois 10.13 invenit fratres Ahaziae regis Iuda dixitque ad eos quinam estis vos at illi responderunt fratres Ahaziae sumus et descendimus ad salutandos filios regis et filios reginae 2 Rois 10.14 qui ait conprehendite eos vivos quos cum conprehendissent vivos iugulaverunt eos in cisterna iuxta Camaram quadraginta duos viros et non reliquit ex eis quemquam 2 Rois 10.15 cumque abisset inde invenit Ionadab filium Rechab in occursum sibi et benedixit ei et ait ad eum numquid est cor tuum rectum sicut cor meum cum corde tuo et ait Ionadab est si est inquit da manum tuam qui dedit manum suam at ille levavit eum ad se in curru 2 Rois 10.16 dixitque ad eum veni mecum et vide zelum meum pro Domino et inpositum currui suo 2 Rois 10.17 duxit in Samariam et percussit omnes qui reliqui fuerant de Ahab in Samaria usque ad unum iuxta verbum Domini quod locutus est per Heliam 2 Rois 10.18 congregavit ergo Hieu omnem populum et dixit ad eos Ahab coluit Baal parum ego autem colam eum amplius 2 Rois 10.19 nunc igitur omnes prophetas Baal et universos servos eius et cunctos sacerdotes ipsius vocate ad me nullus sit qui non veniat sacrificium enim grande est mihi Baal quicumque defuerit non vivet porro Hieu faciebat hoc insidiose ut disperderet cultores Baal 2 Rois 10.20 dixit sanctificate diem sollemnem Baal vocavitque 2 Rois 10.21 et misit in universos terminos Israhel et venerunt cuncti servi Baal non fuit residuus ne unus quidem qui non veniret et ingressi sunt templum Baal et repleta est domus Baal a summo usque ad summum 2 Rois 10.22 dixitque his qui erant super vestes proferte vestimenta universis servis Baal et protulerunt eis vestes 2 Rois 10.23 ingressusque Hieu et Ionadab filius Rechab templum Baal et ait cultoribus Baal perquirite et videte ne quis forte vobiscum sit de servis Domini sed ut sint soli servi Baal 2 Rois 10.24 ingressi sunt igitur ut facerent victimas et holocausta Hieu autem praeparaverat sibi foris octoginta viros et dixerat eis quicumque fugerit de hominibus his quos ego adduxero in manus vestras anima eius erit pro anima illius 2 Rois 10.25 factum est ergo cum conpletum esset holocaustum praecepit Hieu militibus et ducibus suis ingredimini et percutite eos nullus evadat percusseruntque eos ore gladii et proiecerunt milites et duces et ierunt in civitatem templi Baal 2 Rois 10.26 et protulerunt statuam de fano Baal et conbuserunt 2 Rois 10.27 et comminuerunt eam destruxerunt quoque aedem Baal et fecerunt pro ea latrinas usque ad diem hanc 2 Rois 10.28 delevit itaque Hieu Baal de Israhel 2 Rois 10.29 verumtamen a peccatis Hieroboam filii Nabath qui peccare fecerat Israhel non recessit nec dereliquit vitulos aureos qui erant in Bethel et in Dan 2 Rois 10.30 dixit autem Dominus ad Hieu quia studiose fecisti quod rectum erat et placebat in oculis meis et omnia quae erant in corde meo fecisti contra domum Ahab filii tui usque ad quartam generationem sedebunt super thronum Israhel 2 Rois 10.31 porro Hieu non custodivit ut ambularet in lege Domini Dei Israhel in toto corde suo non enim recessit a peccatis Hieroboam qui peccare fecerat Israhel 2 Rois 10.32 in diebus illis coepit Dominus taedere super Israhel percussitque eos Azahel in universis finibus Israhel 2 Rois 10.33 a Iordane contra orientalem plagam omnem terram Galaad et Gad et Ruben et Manasse ab Aroer quae est super torrentem Arnon et Galaad et Basan 2 Rois 10.34 reliqua autem verborum Hieu et universa quae fecit et fortitudo eius nonne haec scripta sunt in libro verborum dierum regum Israhel 2 Rois 10.35 et dormivit Hieu cum patribus suis sepelieruntque eum in Samaria et regnavit Ioachaz filius eius pro eo 2 Rois 10.36 dies autem quos regnavit Hieu super Israhel viginti et octo anni sunt in Samaria

2 Rois : Caput 10

Reflections on the Reign of Jehu Chapter 10 of the book of 2 Kings immerses us in the bloody reign of Jehu, a figure whose zeal for God raises profound questions. How could such enthusiasm for the divine cause be so tragically misused? This intense narrative highlights the elimination of the house of Ahab, the destruction of the Baal worshippers, and God's assessment of Jehu's reign. Through his actions, we discover crucial themes such as partial obedience, the consequences of extreme actions, and the dangers of mixing personal motives with divine mandates. This chapter offers a complex view of religious reform, inviting us to closely examine our own motivations and our faithfulness to God's commandments. To this end, let's consider five biblical passages that illuminate the eternal principles manifested in this controversial chapter.

Hosea 1:4

"Then the Lord said to Hosea, 'Call it Jezreel, for soon I will punish the house of Jehu for the slaughter that took place in Jezreel, and I will put an end to the kingdom of Israel.'" This prophecy directly refers to the events of 2 Kings 10, where Jehu executes Ahab's family in Jezreel, thus revealing the gravity of his actions.

Matthew 15:8

"These people honor me with their lips, but their hearts are far from me." This verse resonates with Jehu's attitude, as shown in 2 Kings 10:16-31. Although he eliminated Baal worship, Jehu did not follow God's law wholeheartedly.

Proverbs 16:2

"All a man's ways seem pure to himself, but the Lord tests the spirit." This proverb illustrates how Jehu's actions, although they seemed righteous to him, were judged by God according to his true motives.

1 Corinthians 4:5

"Therefore do not judge anything prematurely, but wait until the Lord comes. He will bring to light the hidden things of darkness and will manifest the intentions of the hearts. At that time, each person will receive God's approval." This passage reminds us that God's final judgment on Jehu's actions in 2 Kings 10 did not amount to complete approval. James 1:8 "As divided as he is, he is unstable in all his ways." This verse summarizes the divided nature of Jehu, who eliminated Baal worship while not completely abandoning idolatry. Meditating on these passages, we are called to examine our own lives and question the purity of our intentions in our pursuit of truth and faith. Let Jehu's reign serve as a lesson on the importance of complete obedience and sincere devotion to our Lord.