2 Corinthiens - Caput 10

2 Corinthiens 10.1 ipse autem ego Paulus obsecro vos per mansuetudinem et modestiam Christi qui in facie quidem humilis inter vos absens autem confido in vobis 2 Corinthiens 10.2 rogo autem ne praesens audeam per eam confidentiam qua existimo audere in quosdam qui arbitrantur nos tamquam secundum carnem ambulemus 2 Corinthiens 10.3 in carne enim ambulantes non secundum carnem militamus 2 Corinthiens 10.4 nam arma militiae nostrae non carnalia sed potentia Deo ad destructionem munitionum consilia destruentes 2 Corinthiens 10.5 et omnem altitudinem extollentem se adversus scientiam Dei et in captivitatem redigentes omnem intellectum in obsequium Christi 2 Corinthiens 10.6 et in promptu habentes ulcisci omnem inoboedientiam cum impleta fuerit vestra oboedientia 2 Corinthiens 10.7 quae secundum faciem sunt videte si quis confidit sibi Christi se esse hoc cogitet iterum apud se quia sicut ipse Christi est ita et nos 2 Corinthiens 10.8 nam et si amplius aliquid gloriatus fuero de potestate nostra quam dedit Dominus in aedificationem et non in destructionem vestram non erubescam 2 Corinthiens 10.9 ut autem non existimer tamquam terrere vos per epistulas 2 Corinthiens 10.10 quoniam quidem epistulae inquiunt graves sunt et fortes praesentia autem corporis infirma et sermo contemptibilis 2 Corinthiens 10.11 hoc cogitet qui eiusmodi est quia quales sumus verbo per epistulas absentes tales et praesentes in facto 2 Corinthiens 10.12 non enim audemus inserere aut conparare nos quibusdam qui se ipsos commendant sed ipsi in nobis nosmet ipsos metientes et conparantes nosmet ipsos nobis 2 Corinthiens 10.13 nos autem non in inmensum gloriabimur sed secundum mensuram regulae quam mensus est nobis Deus mensuram pertingendi usque ad vos 2 Corinthiens 10.14 non enim quasi non pertingentes ad vos superextendimus nos usque ad vos enim pervenimus in evangelio Christi 2 Corinthiens 10.15 non in inmensum gloriantes in alienis laboribus spem autem habentes crescentis fidei vestrae in vobis magnificari secundum regulam nostram in abundantiam 2 Corinthiens 10.16 etiam in illa quae ultra vos sunt evangelizare non in aliena regula in his quae praeparata sunt gloriari 2 Corinthiens 10.17 qui autem gloriatur in Domino glorietur 2 Corinthiens 10.18 non enim qui se ipsum commendat ille probatus est sed quem Dominus commendat

2 Corinthiens : Caput 10

Paul's Apostolic Defense in 2 Corinthians 10

Chapter 10 of the second epistle to the Corinthians marks the beginning of Paul's apostolic defense. Faced with critics who question his authority, Paul responds forcefully and convincingly. This text, rich in insights, contrasts carnal weapons with spiritual weapons, thus illustrating the nature of Christian warfare.

Themes Covered

In this chapter, Paul addresses fundamental themes such as submission to Christ, the dangers of comparison, and the importance of boasting in the Lord. He also establishes the limits of his apostolic authority, emphasizing that it is based on a divine calling and not on personal merit.

Five Correlated Bible Passages

To deepen our understanding of the difficult themes of this apologetic chapter, let's consider five biblical passages that make relevant connections with Paul's teachings.

As we meditate on these passages, we are called to renew our understanding of authority, humility, and our spiritual warfare. May our hearts always be turned toward the Lord, our refuge and our strength.