2 Chroniques - Caput 32

2 Chroniques 32.1 post quae et huiuscemodi veritatem venit Sennacherib rex Assyriorum et ingressus Iudam obsedit civitates munitas volens eas capere 2 Chroniques 32.2 quod cum vidisset Ezechias venisse scilicet Sennacherib et totum belli impetum verti contra Hierusalem 2 Chroniques 32.3 inito cum principibus consilio virisque fortissimis ut obturarent capita fontium quae erant extra urbem et hoc omnium decernente sententia 2 Chroniques 32.4 congregavit plurimam multitudinem et obturaverunt cunctos fontes et rivum qui fluebat in medio terrae dicentes ne veniant reges Assyriorum et inveniant aquarum abundantiam 2 Chroniques 32.5 aedificavit quoque agens industrie omnem murum qui fuerat dissipatus et extruxit turres desuper et forinsecus alterum murum instauravitque Mello in civitate David et fecit universi generis armaturam et clypeos 2 Chroniques 32.6 constituitque principes bellatorum in exercitu et convocavit universos in platea portae civitatis ac locutus est ad cor eorum dicens 2 Chroniques 32.7 viriliter agite et confortamini nolite timere nec paveatis regem Assyriorum et universam multitudinem quae est cum eo multo enim plures nobiscum sunt quam cum illo 2 Chroniques 32.8 cum illo est brachium carneum nobiscum Dominus Deus noster qui auxiliator est noster pugnatque pro nobis confortatusque est populus huiuscemodi verbis Ezechiae regis Iuda 2 Chroniques 32.9 quae postquam gesta sunt misit Sennacherib rex Assyriorum servos suos Hierusalem ipse enim cum universo exercitu obsidebat Lachis ad Ezechiam regem Iuda et ad omnem populum qui erat in urbe dicens 2 Chroniques 32.10 haec dicit Sennacherib rex Assyriorum in quo habentes fiduciam sedetis obsessi in Hierusalem 2 Chroniques 32.11 num Ezechias decipit vos ut tradat morti in fame et siti adfirmans quod Dominus Deus vester liberet vos de manu regis Assyriorum 2 Chroniques 32.12 numquid non iste est Ezechias qui destruxit excelsa illius et altaria et praecepit Iudae et Hierusalem dicens coram altari uno adorabitis et in ipso conburetis incensum 2 Chroniques 32.13 an ignoratis quae ego fecerim et patres mei cunctis terrarum populis numquid praevaluerunt dii gentium omniumque terrarum liberare regionem suam de manu mea 2 Chroniques 32.14 quis est de universis diis gentium quas vastaverunt patres mei qui potuerit eruere populum suum de manu mea ut possit etiam Deus vester eruere vos de hac manu 2 Chroniques 32.15 non vos ergo decipiat Ezechias nec vana persuasione deludat neque credatis ei si enim nullus potuit deus cunctarum gentium atque regnorum liberare populum suum de manu mea et de manu patrum meorum consequenter nec Deus vester poterit eruere vos de hac manu 2 Chroniques 32.16 sed et alia multa locuti sunt servi eius contra Dominum Deum et contra Ezechiam servum eius 2 Chroniques 32.17 epistulas quoque scripsit plenas blasphemiae in Dominum Deum Israhel et locutus est adversus eum sicut dii gentium ceterarum non potuerunt liberare populos suos de manu mea sic et Deus Ezechiae eruere non poterit populum suum de manu ista 2 Chroniques 32.18 insuper et clamore magno lingua iudaica contra populum qui sedebat in muris Hierusalem personabat ut terreret eos et caperet civitatem 2 Chroniques 32.19 locutusque est contra Deum Hierusalem sicut adversum deos populorum terrae opera manuum hominum 2 Chroniques 32.20 oraverunt igitur Ezechias rex et Esaias filius Amos prophetes adversum hanc blasphemiam ac vociferati sunt usque in caelum 2 Chroniques 32.21 et misit Dominus angelum qui percussit omnem virum robustum et bellatorem et principem exercitus regis Assyriorum reversusque est cum ignominia in terram suam cumque ingressus esset domum dei sui filii qui egressi fuerant de utero eius interfecerunt eum gladio 2 Chroniques 32.22 salvavitque Dominus Ezechiam et habitatores Hierusalem de manu Sennacherib regis Assyriorum et de manu omnium et praestitit ei quietem per circuitum 2 Chroniques 32.23 multi etiam deferebant hostias et sacrificia Domino Hierusalem et munera Ezechiae regi Iuda qui exaltatus est post haec coram cunctis gentibus 2 Chroniques 32.24 in diebus illis aegrotavit Ezechias usque ad mortem et oravit Dominum exaudivitque eum et dedit ei signum 2 Chroniques 32.25 sed non iuxta beneficia quae acceperat retribuit quia elevatum est cor eius et facta est contra eum ira et contra Iudam ac Hierusalem 2 Chroniques 32.26 humiliatusque est postea eo quod exaltatum fuisset cor eius tam ipse quam habitatores Hierusalem et idcirco non venit super eos ira Domini in diebus Ezechiae 2 Chroniques 32.27 fuit autem Ezechias dives et inclitus valde et thesauros sibi plurimos congregavit argenti auri et lapidis pretiosi aromatum et armorum universi generis et vasorum magni pretii 2 Chroniques 32.28 apothecas quoque frumenti vini et olei et praesepia omnium iumentorum caulasque pecoribus 2 Chroniques 32.29 et urbes exaedificavit habebat quippe greges ovium et armentorum innumerabiles eo quod dedisset ei Dominus substantiam multam nimis 2 Chroniques 32.30 ipse est Ezechias qui obturavit superiorem fontem aquarum Gion et avertit eas subter ad occidentem urbis David in omnibus operibus suis fecit prospere quae voluit 2 Chroniques 32.31 attamen in legatione principum Babylonis qui missi fuerant ad eum ut interrogarent de portento quod acciderat super terram dereliquit eum Deus ut temptaretur et nota fierent omnia quae erant in corde eius 2 Chroniques 32.32 reliqua autem sermonum Ezechiae et misericordiarum eius scripta sunt in visione Esaiae filii Amos prophetae et in libro regum Iuda et Israhel 2 Chroniques 32.33 dormivitque Ezechias cum patribus suis et sepelierunt eum supra sepulchra filiorum David et celebravit eius exequias universus Iuda et omnes habitatores Hierusalem regnavitque Manasses filius eius pro eo

2 Chroniques : Caput 32

Faith Put to the Test: The Story of Hezekiah in 2 Chronicles 32

Chapter 32 of the book of 2 Chronicles plunges us into a tumultuous period in Israel's history, marked by the Assyrian invasion and the illness of Hezekiah, king of Judah. ​​This poignant account questions how faith can be tested in times of crisis. Through Sennacherib's threat, Hezekiah's fervent prayer, and the miraculous liberation of Jerusalem, we discover essential themes such as trust in God, the power of prayer, and the dangers of pride.

Hezekiah's Prayer: An Act of Trust

In Isaiah 37:15-20, Hezekiah turns to the Lord with unwavering confidence: "O Lord of hosts, God of Israel, who sits enthroned between the cherubim, you alone are God over all the kingdoms of the earth..." This prayer, parallel to the one described in 2 Chronicles 32, illustrates Hezekiah's deep faith in the face of adversity. He recognizes God's sovereignty and asks Him to intervene to save his people.

Hezekiah's Sickness and Healing

The account in 2 Kings 20:1-6 provides us with additional details about Hezekiah's illness. Faced with the news of his imminent death, Hezekiah humbles himself and weeps before God, recalling his faithful service. God's response is immediate: "I have heard your prayer and seen your tears; I will heal you." » This passage underscores the importance of supplication and sincerity in our relationship with God.

Pride and Its Consequences

In Isaiah 39:1-2, we observe a turning point in Hezekiah's attitude. After his healing, he receives the envoys from Babylon with excessive pride, showing them all his riches. This act of vanity is a reminder of the dangers of pride, a recurring theme in Scripture, including Psalms 75:6-7, which states that "exaltation does not come from the east or the west or the desert, but from God judges."

A Warning to Us All

Finally, 1 Corinthians 10:12 warns us: "Therefore, whoever thinks he stands, take heed lest he fall." This verse invites us to remain vigilant about our own weaknesses. Hezekiah's story teaches us that even the most faithful can fall if they allow pride to take over.

Conclusion: Lessons from 2 Chronicles 32

As we delve into 2 Chronicles 32 and related passages, we are called to reflect on our own faith and dependence on God. May our prayer be an act of genuine trust, may we remain humble in our blessings, and may we always keep our gaze fixed on the Lord, our refuge and strength.