2 Chroniques - Caput 18

2 Chroniques 18.1 fuit ergo Iosaphat dives et inclitus multum et adfinitate coniunctus est Ahab 2 Chroniques 18.2 descenditque post annos ad eum in Samariam ad cuius adventum mactavit Ahab arietes et boves plurimos et populo qui venerat cum eo persuasitque illi ut ascenderet in Ramoth Galaad 2 Chroniques 18.3 dixitque Ahab rex Israhel ad Iosaphat regem Iuda veni mecum in Ramoth Galaad cui ille respondit ut ego et tu sicut populus tuus sic et populus meus tecumque erimus in bello 2 Chroniques 18.4 dixitque Iosaphat ad regem Israhel consule obsecro inpraesentiarum sermonem Domini 2 Chroniques 18.5 congregavitque rex Israhel prophetarum quadringentos viros et dixit ad eos in Ramoth Galaad ad bellandum ire debemus an quiescere at illi ascende inquiunt et tradet Deus in manu regis 2 Chroniques 18.6 dixitque Iosaphat numquid non est hic prophetes Domini ut ab illo etiam requiramus 2 Chroniques 18.7 et ait rex Israhel ad Iosaphat est vir unus a quo possumus quaerere Domini voluntatem sed ego odi eum quia non prophetat mihi bonum sed malum omni tempore est autem Micheas filius Iembla dixitque Iosaphat ne loquaris rex hoc modo 2 Chroniques 18.8 vocavit ergo rex Israhel unum de eunuchis et dixit ei voca cito Micheam filium Iembla 2 Chroniques 18.9 porro rex Israhel et Iosaphat rex Iuda uterque sedebant in solio suo vestiti cultu regio sedebant autem in area iuxta portam Samariae omnesque prophetae vaticinabantur coram eis 2 Chroniques 18.10 Sedecias vero filius Chanana fecit sibi cornua ferrea et ait haec dicit Dominus his ventilabis Syriam donec conteras eam 2 Chroniques 18.11 omnesque prophetae similiter prophetabant atque dicebant ascende in Ramoth Galaad et prosperaberis et tradet eos Dominus in manu regis 2 Chroniques 18.12 nuntius autem qui ierat ad vocandum Micheam ait illi en verba omnium prophetarum uno ore bona regi adnuntiant quaeso ergo te ut et sermo tuus ab eis non dissentiat loquarisque prospera 2 Chroniques 18.13 cui respondit Micheas vivit Dominus quia quodcumque dixerit Deus meus hoc loquar 2 Chroniques 18.14 venit ergo ad regem cui rex ait Michea ire debemus in Ramoth Galaad ad bellandum an quiescere cui ille respondit ascendite cuncta enim prospera evenient et tradentur hostes in manus vestras 2 Chroniques 18.15 dixitque rex iterum atque iterum te adiuro ut non mihi loquaris nisi quod verum est in nomine Domini 2 Chroniques 18.16 at ille ait vidi universum Israhel dispersum in montibus sicut oves absque pastore et dixit Dominus non habent isti dominos revertatur unusquisque ad domum suam in pace 2 Chroniques 18.17 et ait rex Israhel ad Iosaphat nonne dixi tibi quod non prophetaret iste mihi quicquam boni sed ea quae mala sunt 2 Chroniques 18.18 at ille idcirco ait audite verbum Domini vidi Dominum sedentem in solio suo et omnem exercitum caeli adsistentem ei a dextris et sinistris 2 Chroniques 18.19 et dixit Dominus quis decipiet Ahab regem Israhel ut ascendat et corruat in Ramoth Galaad cumque diceret unus hoc modo et alter alio 2 Chroniques 18.20 processit spiritus et stetit coram Domino et ait ego decipiam eum cui Dominus in quo inquit decipies 2 Chroniques 18.21 at ille respondit egrediar et ero spiritus mendax in ore omnium prophetarum eius dixitque Dominus decipies et praevalebis egredere et fac ita 2 Chroniques 18.22 nunc igitur ecce dedit Dominus spiritum mendacii in ore omnium prophetarum tuorum et Dominus locutus est de te mala 2 Chroniques 18.23 accessit autem Sedecias filius Chanana et percussit Micheae maxillam et ait per quam viam transivit spiritus Domini a me ut loqueretur tibi 2 Chroniques 18.24 dixitque Micheas tu ipse videbis in die illo quando ingressus fueris cubiculum de cubiculo ut abscondaris 2 Chroniques 18.25 praecepit autem rex Israhel dicens tollite Micheam et ducite eum ad Amon principem civitatis et ad Ioas filium Ammelech 2 Chroniques 18.26 et dicetis haec dicit rex mittite hunc in carcerem et date ei panis modicum et aquae pauxillum donec revertar in pace 2 Chroniques 18.27 dixitque Micheas si reversus fueris in pace non est locutus Dominus in me et ait audite populi omnes 2 Chroniques 18.28 igitur ascenderunt rex Israhel et Iosaphat rex Iuda in Ramoth Galaad 2 Chroniques 18.29 dixitque rex Israhel ad Iosaphat mutabo habitum et sic ad pugnandum vadam tu autem induere vestibus tuis mutatoque rex Israhel habitu venit ad bellum 2 Chroniques 18.30 rex autem Syriae praeceperat ducibus equitatus sui dicens ne pugnetis contra minimum aut contra maximum nisi contra solum regem Israhel 2 Chroniques 18.31 itaque cum vidissent principes equitatus Iosaphat dixerunt rex Israhel iste est et circumdederunt eum dimicantes at ille clamavit ad Dominum et auxiliatus est ei atque avertit eos ab illo 2 Chroniques 18.32 cum enim vidissent duces equitatus quod non esset rex Israhel reliquerunt eum 2 Chroniques 18.33 accidit autem ut unus e populo sagittam in incertum iaceret et percuteret regem Israhel inter cervicem et scapulas at ille aurigae suo ait converte manum tuam et educ me de acie quia vulneratus sum 2 Chroniques 18.34 et finita est pugna in die illo porro rex Israhel stabat in curru suo contra Syros usque ad vesperam et mortuus est occidente sole

2 Chroniques : Caput 18

Reflection on 2 Chronicles Chapter 18

Chapter 18 of 2 Chronicles presents us with a troubling alliance between Jehoshaphat and Ahab. This union raises crucial questions about the dangers of joining forces with the wicked. The dramatic narrative addresses the consultation of the prophets, the prophecy of Micah, and the fateful battle of Ramoth-Gilead. This chapter invites us to reflect on essential themes such as spiritual discernment, the courage to proclaim divine truth, and the consequences of ignoring God's warnings.

Biblical Lessons Through the Scriptures

We invite you to meditate on five biblical passages that shed light on the crucial themes of this revelatory chapter:

1. 1 Kings 22:14

"But Micaiah said, 'As the Lord lives, whatever the Lord tells me, I will speak.'" This verse illustrates the determination of the prophet Micaiah in 2 Chronicles 18, who refused to succumb to the temptation to prophesy falsely to please the king.

2. Jeremiah 23:16

"Thus says the Lord of hosts: Do not listen to the words of the prophets who prophesy among you; they teach you vanities and speak from the vision of their own heart, and not from the mouth of the Lord." This passage echoes the theme of false prophets in 2 Chronicles 18, who bow to the king's wishes instead of conveying the word of God.

3. 2 Timothy 4:3-4

"For the time will come when they will not endure sound doctrine, but having itching ears, they will heap for themselves teachers according to their own lusts. And they will turn away their ears from the truth and return to fables." This verse resonates with Ahab's behavior, who prefers to hear pleasant prophecies rather than divine truth.

4. Proverbs 12:15

"The way of a fool seems right in his own eyes, but a wise man listens to advice." This wisdom contrasts with Ahab's attitude, who rejects the advice of God's true prophet, Micah.

5. Acts 20:27

"For I have never ceased to declare to you all the counsel of God." This verse reflects Micah's commitment to faithfully conveying God's message, even when it is difficult to hear.

As we meditate on these passages, we are called to examine our own lives and remain vigilant to the influences around us. May we always seek God's truth and have the courage to proclaim it.