1 Thessaloniciens - Caput 2

1 Thessaloniciens 2.1 nam ipsi scitis fratres introitum nostrum ad vos quia non inanis fuit 1 Thessaloniciens 2.2 sed ante passi et contumeliis affecti sicut scitis in Philippis fiduciam habuimus in Deo nostro loqui ad vos evangelium Dei in multa sollicitudine 1 Thessaloniciens 2.3 exhortatio enim nostra non de errore neque de inmunditia neque in dolo 1 Thessaloniciens 2.4 sed sicut probati sumus a Deo ut crederetur nobis evangelium ita loquimur non quasi hominibus placentes sed Deo qui probat corda nostra 1 Thessaloniciens 2.5 neque enim aliquando fuimus in sermone adulationis sicut scitis neque in occasione avaritiae Deus testis est 1 Thessaloniciens 2.6 nec quaerentes ab hominibus gloriam neque a vobis neque ab aliis 1 Thessaloniciens 2.7 cum possimus oneri esse ut Christi apostoli sed facti sumus lenes in medio vestrum tamquam si nutrix foveat filios suos 1 Thessaloniciens 2.8 ita desiderantes vos cupide volebamus tradere vobis non solum evangelium Dei sed etiam animas nostras quoniam carissimi nobis facti estis 1 Thessaloniciens 2.9 memores enim estis fratres laborem nostrum et fatigationem nocte et die operantes ne quem vestrum gravaremus praedicavimus in vobis evangelium Dei 1 Thessaloniciens 2.10 vos testes estis et Deus quam sancte et iuste et sine querella vobis qui credidistis fuimus 1 Thessaloniciens 2.11 sicut scitis qualiter unumquemque vestrum tamquam pater filios suos 1 Thessaloniciens 2.12 deprecantes vos et consolantes testificati sumus ut ambularetis digne Deo qui vocavit vos in suum regnum et gloriam 1 Thessaloniciens 2.13 ideo et nos gratias agimus Deo sine intermissione quoniam cum accepissetis a nobis verbum auditus Dei accepistis non ut verbum hominum sed sicut est vere verbum Dei qui operatur in vobis qui credidistis 1 Thessaloniciens 2.14 vos enim imitatores facti estis fratres ecclesiarum Dei quae sunt in Iudaea in Christo Iesu quia eadem passi estis et vos a contribulibus vestris sicut et ipsi a Iudaeis 1 Thessaloniciens 2.15 qui et Dominum occiderunt Iesum et prophetas et nos persecuti sunt et Deo non placent et omnibus hominibus adversantur 1 Thessaloniciens 2.16 prohibentes nos gentibus loqui ut salvae fiant ut impleant peccata sua semper praevenit autem ira Dei super illos usque in finem 1 Thessaloniciens 2.17 nos autem fratres desolati a vobis ad tempus horae aspectu non corde abundantius festinavimus faciem vestram videre cum multo desiderio 1 Thessaloniciens 2.18 quoniam voluimus venire ad vos ego quidem Paulus et semel et iterum et inpedivit nos Satanas 1 Thessaloniciens 2.19 quae est enim nostra spes aut gaudium aut corona gloriae nonne vos ante Dominum nostrum Iesum estis in adventu eius 1 Thessaloniciens 2.20 vos enim estis gloria nostra et gaudium

1 Thessaloniciens : Caput 2

Paul's Ministry in Thessalonica

Chapter 2 of the First Epistle to the Thessalonians immerses us in the heart of the apostle Paul's ministry. It is essential to reflect on the characteristics that marked his preaching of the Gospel. Through this text, we discover Paul's hard work, integrity, and fatherly concern for the Church. The apostle highlights the purity of his motives, his kindness, and his sacrificial love for those he led in faith. Authenticity of Ministry This chapter addresses crucial themes such as authenticity of ministry, persecution, and the transforming power of God's Word. Through his teachings, Paul invites us to consider our own commitment to faith and how we live out our Christian calling.

Related Bible Passages

To enrich our understanding of the ministerial principles discussed in this revelatory chapter, let's meditate on five biblical passages that resonate with Paul's mission.

As we meditate on these passages, we are called to imitate Paul's example, to live our faith with integrity, and to bear witness to Christ's love toward our neighbor.