1 Samuel - Caput 18

1 Samuel 18.1 et factum est cum conplesset loqui ad Saul anima Ionathan conligata est animae David et dilexit eum Ionathan quasi animam suam 1 Samuel 18.2 tulitque eum Saul in die illa et non concessit ei ut reverteretur in domum patris sui 1 Samuel 18.3 inierunt autem Ionathan et David foedus diligebat enim eum quasi animam suam 1 Samuel 18.4 nam expoliavit se Ionathan tunicam qua erat vestitus et dedit eam David et reliqua vestimenta sua usque ad gladium et arcum suum et usque ad balteum 1 Samuel 18.5 egrediebatur quoque David ad omnia quaecumque misisset eum Saul et prudenter se agebat posuitque eum Saul super viros belli et acceptus erat in oculis universi populi maximeque in conspectu famulorum Saul 1 Samuel 18.6 porro cum reverteretur percusso Philistheo David egressae sunt mulieres de universis urbibus Israhel cantantes chorosque ducentes in occursum Saul regis in tympanis laetitiae et in sistris 1 Samuel 18.7 et praecinebant mulieres ludentes atque dicentes percussit Saul mille et David decem milia 1 Samuel 18.8 iratus est autem Saul nimis et displicuit in oculis eius iste sermo dixitque dederunt David decem milia et mihi dederunt mille quid ei superest nisi solum regnum 1 Samuel 18.9 non rectis ergo oculis Saul aspiciebat David ex die illa et deinceps 1 Samuel 18.10 post diem autem alteram invasit spiritus Dei malus Saul et prophetabat in medio domus suae David autem psallebat manu sua sicut per singulos dies tenebatque Saul lanceam 1 Samuel 18.11 et misit eam putans quod configere posset David cum pariete et declinavit David a facie eius secundo 1 Samuel 18.12 et timuit Saul David eo quod esset Dominus cum eo et a se recessisset 1 Samuel 18.13 amovit ergo eum Saul a se et fecit eum tribunum super mille viros et egrediebatur et intrabat in conspectu populi 1 Samuel 18.14 in omnibus quoque viis suis David prudenter agebat et Dominus erat cum eo 1 Samuel 18.15 vidit itaque Saul quod prudens esset nimis et coepit cavere eum 1 Samuel 18.16 omnis autem Israhel et Iuda diligebat David ipse enim egrediebatur et ingrediebatur ante eos 1 Samuel 18.17 dixit autem Saul ad David ecce filia mea maior Merob ipsam dabo tibi uxorem tantummodo esto vir fortis et proeliare bella Domini Saul autem reputabat dicens non sit manus mea in eo sed sit super illum manus Philisthinorum 1 Samuel 18.18 ait autem David ad Saul quis ego sum aut quae est vita mea aut cognatio patris mei in Israhel ut fiam gener regis 1 Samuel 18.19 factum est autem tempus cum deberet dari Merob filia Saul David data est Hadrihel Molathitae uxor 1 Samuel 18.20 dilexit autem Michol filia Saul altera David et nuntiatum est Saul et placuit ei 1 Samuel 18.21 dixitque Saul dabo eam illi ut fiat ei in scandalum et sit super eum manus Philisthinorum dixit ergo Saul ad David in duabus rebus gener meus eris hodie 1 Samuel 18.22 et mandavit Saul servis suis loquimini ad David clam me dicentes ecce places regi et omnes servi eius diligunt te nunc ergo esto gener regis 1 Samuel 18.23 et locuti sunt servi Saul in auribus David omnia verba haec et ait David num parum vobis videtur generum esse regis ego autem sum vir pauper et tenuis 1 Samuel 18.24 et renuntiaverunt servi Saul dicentes huiuscemodi verba locutus est David 1 Samuel 18.25 dixit autem Saul sic loquimini ad David non habet necesse rex sponsalia nisi tantum centum praeputia Philisthinorum ut fiat ultio de inimicis regis porro Saul cogitabat tradere David in manibus Philisthinorum 1 Samuel 18.26 cumque renuntiassent servi eius David verba quae diximus placuit sermo in oculis David ut fieret gener regis 1 Samuel 18.27 et post dies paucos surgens David abiit cum viris qui sub eo erant et percussis Philisthim ducentis viris adtulit praeputia eorum et adnumeravit ea regi ut esset gener eius dedit itaque ei Saul Michol filiam suam uxorem 1 Samuel 18.28 et vidit Saul et intellexit quia Dominus esset cum David Michol autem filia Saul diligebat eum 1 Samuel 18.29 et Saul magis coepit timere David factusque est Saul inimicus David cunctis diebus 1 Samuel 18.30 et egressi sunt principes Philisthinorum a principio autem egressionis eorum prudentius se gerebat David quam omnes servi Saul et celebre factum est nomen eius nimis

1 Samuel : Caput 18

Reflections on 1 Samuel 18 Chapter 18 of the book of 1 Samuel reveals David's remarkable rise to power, while also highlighting Saul's growing jealousy. This biblical text questions how David's success influences his relationships, particularly his friendship with Jonathan and the people's affection for him. Saul's attempts to eliminate David reveal profound themes such as loyalty, the dangers of jealousy, and God's providential protection. We observe a striking contrast between David's character, who remains humble and devoted, and Saul's moral decline, consumed by envy. This chapter invites us to reflect on our own lives and relationships, while considering the fundamental lessons it contains. Here we offer five biblical passages that resonate with the principles of this important chapter.

Proverbs 27:4

"Anger is cruel and wrath swift, but who can resist envy?" This proverb perfectly illustrates Saul's jealousy of David, as described in 1 Samuel 18. Jealousy, often insidious, can destroy relationships and lead to regrettable actions.

Colossians 3:23

"Whatever you do, do it with all your heart, working for the Lord and not for men." This verse echoes David's attitude, who, in serving Saul, acted with integrity and dedication, as shown in 1 Samuel 18:5. Romans 12:15 Rejoice with those who rejoice; weep with those who weep. This instruction from Saint Paul contrasts with Saul's reaction to David's growing popularity, described in 1 Samuel 18:6-9. This reminds us of the importance of solidarity and empathy in our relationships.

Proverbs 16:7

"When a man's ways please the Lord, he makes his enemies to live at peace with themselves." This proverb resonates with David's situation in 1 Samuel 18:5, where he prospers in everything Saul asks of him. Inner peace comes from our alignment with God's will.

Matthew 5:44

"But I say to you, love your enemies and pray for those who persecute you." This teaching of Jesus contrasts with Saul's attitude toward David. He calls us to love and pray for those who wrong us, a fundamental principle of the Christian faith.

Through these reflections and passages, we are encouraged to cultivate relationships marked by loyalty, understanding, and love, even in the face of jealousy and conflict. May these teachings guide us on our journey of faith.