1 Rois - Caput 19

1 Rois 19.1 nuntiavit autem Ahab Hiezabel omnia quae fecerat Helias et quomodo occidisset universos prophetas gladio 1 Rois 19.2 misitque Hiezabel nuntium ad Heliam dicens haec mihi faciant dii et haec addant nisi hac hora cras posuero animam tuam sicut animam unius ex illis 1 Rois 19.3 timuit ergo Helias et surgens abiit quocumque eum ferebat voluntas venitque in Bersabee Iuda et dimisit ibi puerum suum 1 Rois 19.4 et perrexit in desertum via unius diei cumque venisset et sederet subter unam iuniperum petivit animae suae ut moreretur et ait sufficit mihi Domine tolle animam meam neque enim melior sum quam patres mei 1 Rois 19.5 proiecitque se et obdormivit in umbra iuniperi et ecce angelus tetigit eum et dixit illi surge comede 1 Rois 19.6 respexit et ecce ad caput suum subcinericius panis et vas aquae comedit ergo et bibit et rursum obdormivit 1 Rois 19.7 reversusque est angelus Domini secundo et tetigit eum dixitque illi surge comede grandis enim tibi restat via 1 Rois 19.8 qui cum surrexisset comedit et bibit et ambulavit in fortitudine cibi illius quadraginta diebus et quadraginta noctibus usque ad montem Dei Horeb 1 Rois 19.9 cumque venisset illuc mansit in spelunca et ecce sermo Domini ad eum dixitque illi quid hic agis Helia 1 Rois 19.10 at ille respondit zelo zelatus sum pro Domino Deo exercituum quia dereliquerunt pactum Domini filii Israhel altaria tua destruxerunt et prophetas tuos occiderunt gladio et derelictus sum ego solus et quaerunt animam meam ut auferant eam 1 Rois 19.11 et ait ei egredere et sta in monte coram Domino et ecce Dominus transit et spiritus grandis et fortis subvertens montes et conterens petras ante Dominum non in spiritu Dominus et post spiritum commotio non in commotione Dominus 1 Rois 19.12 et post commotionem ignis non in igne Dominus et post ignem sibilus aurae tenuis 1 Rois 19.13 quod cum audisset Helias operuit vultum suum pallio et egressus stetit in ostio speluncae et ecce vox ad eum dicens quid agis hic Helia 1 Rois 19.14 et ille respondit zelo zelatus sum pro Domino Deo exercituum quia dereliquerunt pactum tuum filii Israhel altaria tua destruxerunt et prophetas tuos occiderunt gladio et derelictus sum ego solus et quaerunt animam meam ut auferant eam 1 Rois 19.15 et ait Dominus ad eum vade et revertere in viam tuam per desertum in Damascum cumque perveneris ungues Azahel regem super Syriam 1 Rois 19.16 et Hieu filium Namsi ungues regem super Israhel Heliseum autem filium Saphat qui est de Abelmaula ungues prophetam pro te 1 Rois 19.17 et erit quicumque fugerit gladium Azahel occidet eum Hieu et qui fugerit gladium Hieu interficiet eum Heliseus 1 Rois 19.18 et derelinquam mihi in Israhel septem milia universorum genua quae non sunt incurvata Baal et omne os quod non adoravit eum osculans manum 1 Rois 19.19 profectus ergo inde repperit Heliseum filium Saphat arantem duodecim iugis boum et ipse in duodecim arantibus unus erat cumque venisset Helias ad eum misit pallium suum super illum 1 Rois 19.20 qui statim relictis bubus cucurrit post Heliam et ait osculer oro te patrem meum et matrem meam et sic sequar te dixitque ei vade et revertere quod enim meum erat feci tibi 1 Rois 19.21 reversus autem ab eo tulit par boum et mactavit illud et in aratro boum coxit carnes et dedit populo et comederunt consurgensque abiit et secutus est Heliam et ministrabat ei

1 Rois : Caput 19

Reflections on 1 Kings Chapter 19

Chapter 19 of the book of Kings introduces us to Elijah, the great prophet, after his magnificent victory over the prophets of Baal. However, this moment of triumph is quickly followed by profound discouragement. How does God renew His distressed servant? This revelatory text tells us of Elijah's flight from Jezebel's wrath, his journey to Mount Horeb, and his intimate encounter with God.

Themes Explored

This chapter addresses essential themes such as discouragement, spiritual restoration, and the silent voice of God. It reminds us that even God's greatest servants can experience moments of doubt and fatigue. In addition, 1 Kings 19 contains the call of Elisha, which marks the renewal of prophetic ministry.

Enlightening Bible Passages

Let's reflect together on five Bible passages that highlight the principles of divine care and ministerial renewal present in this comforting chapter:

As we meditate on these verses and on 1 Kings chapter 19, we are invited to consider how God restores and renews His servants, even in the darkest times. May we, like Elijah, respond to his call with faith and courage.