1 Rois - Caput 14

1 Rois 14.1 in tempore illo aegrotavit Abia filius Hieroboam 1 Rois 14.2 dixitque Hieroboam uxori suae surge et commuta habitum ne cognoscaris quod sis uxor Hieroboam et vade in Silo ubi est Ahia propheta qui locutus est mihi quod regnaturus essem super populum hunc 1 Rois 14.3 tolle quoque in manu tua decem panes et crustula et vas mellis et vade ad illum ipse indicabit tibi quid eventurum sit huic puero 1 Rois 14.4 fecit ut dixerat uxor Hieroboam et consurgens abiit in Silo et venit in domum Ahia at ille non poterat videre quia caligaverant oculi eius prae senectute 1 Rois 14.5 dixit autem Dominus ad Ahiam ecce uxor Hieroboam ingreditur ut consulat te super filio suo qui aegrotat haec et haec loqueris ei cum ergo illa intraret et dissimularet se esse quae erat 1 Rois 14.6 audivit Ahias sonitum pedum eius introeuntis per ostium et ait ingredere uxor Hieroboam quare aliam esse te simulas ego autem missus sum ad te durus nuntius 1 Rois 14.7 vade et dic Hieroboam haec dicit Dominus Deus Israhel quia exaltavi te de medio populi et dedi te ducem super populum meum Israhel 1 Rois 14.8 et scidi regnum domus David et dedi illud tibi et non fuisti sicut servus meus David qui custodivit mandata mea et secutus est me in toto corde suo faciens quod placitum esset in conspectu meo 1 Rois 14.9 sed operatus es male super omnes qui fuerunt ante te et fecisti tibi deos alienos et conflatiles ut me ad iracundiam provocares me autem proiecisti post corpus tuum 1 Rois 14.10 idcirco ecce ego inducam mala super domum Hieroboam et percutiam de Hieroboam mingentem ad parietem et clausum et novissimum in Israhel et mundabo reliquias domus Hieroboam sicut mundari solet fimus usque ad purum 1 Rois 14.11 qui mortui fuerint de Hieroboam in civitate comedent eos canes qui autem mortui fuerint in agro vorabunt eos aves caeli quia Dominus locutus est 1 Rois 14.12 tu igitur surge et vade in domum tuam et in ipso introitu pedum tuorum in urbem morietur puer 1 Rois 14.13 et planget eum omnis Israhel et sepeliet iste enim solus infertur de Hieroboam in sepulchrum quia inventus est super eo sermo bonus ad Dominum Deum Israhel in domo Hieroboam 1 Rois 14.14 constituet autem sibi Dominus regem super Israhel qui percutiat domum Hieroboam in hac die et in hoc tempore 1 Rois 14.15 et percutiet Dominus Israhel sicut moveri solet harundo in aqua et evellet Israhel de terra bona hac quam dedit patribus eorum et ventilabit eos trans Flumen quia fecerunt sibi lucos ut inritarent Dominum 1 Rois 14.16 et tradet Dominus Israhel propter peccata Hieroboam qui peccavit et peccare fecit Israhel 1 Rois 14.17 surrexit itaque uxor Hieroboam et abiit et venit in Thersa cumque illa ingrederetur limen domus puer mortuus est 1 Rois 14.18 et sepelierunt eum et planxit illum omnis Israhel iuxta sermonem Domini quem locutus est in manu servi sui Ahiae prophetae 1 Rois 14.19 reliqua autem verborum Hieroboam quomodo pugnaverit et quomodo regnaverit ecce scripta sunt in libro verborum dierum regum Israhel 1 Rois 14.20 dies autem quibus regnavit Hieroboam viginti duo anni sunt et dormivit cum patribus suis regnavitque Nadab filius eius pro eo 1 Rois 14.21 porro Roboam filius Salomonis regnavit in Iuda quadraginta et unius anni erat Roboam cum regnare coepisset et decem et septem annis regnavit in Hierusalem civitatem quam elegit Dominus ut poneret nomen suum ibi ex omnibus tribubus Israhel nomen autem matris eius Naama Ammanites 1 Rois 14.22 et fecit Iudas malum coram Domino et inritaverunt eum super omnibus quae fecerant patres eorum in peccatis suis quae peccaverant 1 Rois 14.23 aedificaverunt enim et ipsi sibi aras et statuas et lucos super omnem collem excelsum et subter omnem arborem frondosam 1 Rois 14.24 sed et effeminati fuerunt in terra feceruntque omnes abominationes gentium quas adtrivit Dominus ante faciem filiorum Israhel 1 Rois 14.25 in quinto autem anno regni Roboam ascendit Sesac rex Aegypti in Hierusalem 1 Rois 14.26 et tulit thesauros domus Domini et thesauros regios et universa diripuit scuta quoque aurea quae fecerat Salomon 1 Rois 14.27 pro quibus fecit rex Roboam scuta aerea et tradidit ea in manu ducum scutariorum et eorum qui excubabant ante ostium domus regis 1 Rois 14.28 cumque ingrederetur rex in domum Domini portabant ea qui praeeundi habebant officium et postea reportabant ad armamentarium scutariorum 1 Rois 14.29 reliqua autem sermonum Roboam et omnium quae fecit ecce scripta sunt in libro verborum dierum regum Iuda 1 Rois 14.30 fuitque bellum inter Roboam et Hieroboam cunctis diebus 1 Rois 14.31 dormivit itaque Roboam cum patribus suis et sepultus est cum eis in civitate David nomen autem matris eius Naama Ammanites et regnavit Abiam filius eius pro eo

1 Rois : Caput 14

The End of Jeroboam's Reign

Chapter 14 of the Book of Kings describes the conclusion of Jeroboam's reign, a crucial moment in Israel's history. How does God judge His people's idolatry? This significant text tells us about the illness of Jeroboam's son, Ahijah's prophecy foretelling the destruction of the royal house, and the death of the king himself. At the same time, the chapter also addresses Rehoboam's reign in Judah and the Egyptian invasion, highlighting the consequences of national apostasy.

Themes of Divine Judgment and Leadership Responsibility

We invite you to reflect on five biblical passages that resonate deeply with the themes of divine judgment and leadership responsibility present in this revealing chapter.

Proverbs 29:1

"He who persists in disobedience after many rebukes will be destroyed beyond repair." This proverb illustrates the tragic fate of Jeroboam, who, despite numerous warnings, persisted in his sins.

Hosea 8:7

"They sow the winds and reap the whirlwinds. The stalk has no ear; it will not yield flour. If it did, the foreigners would devour it." This powerful metaphor reflects the consequences of Jeroboam's actions, as described in 1 Kings 14.

Acts 10:34-35

"Then Peter began to speak: 'Now I truly understand that God does not show partiality to anyone, but accepts from all nations everyone who fears him and does what is right.'" This divine principle stands in stark contrast to the tribal favoritism that led to the division of Israel in 1 Kings 14.

Galatians 6:7

"Do not be deceived: God is not mocked. For whatever a man sows, that he will also reap." This principle undeniably applies to the consequences Jeroboam faced as a result of his past actions.

2 Chronicles 12:14

"He did what was wrong because it was not in his heart to seek the Lord." This verse on Rehoboam echoes the themes of 1 Kings 14, where both Jeroboam and Rehoboam are portrayed as evil kings, illustrating the importance of a genuine relationship with God.

Meditating on these passages, we are called to realize our responsibility as believers and to seek to live God's way, in order to avoid the pitfalls of idolatry and apostasy.