1 Rois - Caput 12

1 Rois 12.1 venit autem Roboam in Sychem illuc enim congregatus erat omnis Israhel ad constituendum eum regem 1 Rois 12.2 at Hieroboam filius Nabath cum adhuc esset in Aegypto profugus a facie regis Salomonis audita morte eius reversus est de Aegypto 1 Rois 12.3 miseruntque et vocaverunt eum venit ergo Hieroboam et omnis multitudo Israhel et locuti sunt ad Roboam dicentes 1 Rois 12.4 pater tuus durissimum iugum inposuit nobis tu itaque nunc inminue paululum de imperio patris tui durissimo et de iugo gravissimo quod inposuit nobis et serviemus tibi 1 Rois 12.5 qui ait eis ite usque ad tertium diem et revertimini ad me cumque abisset populus 1 Rois 12.6 iniit consilium rex Roboam cum senibus qui adsistebant coram Salomone patre eius dum adviveret et ait quod mihi datis consilium ut respondeam populo 1 Rois 12.7 qui dixerunt ei si hodie oboedieris populo huic et servieris et petitioni eorum cesseris locutusque fueris ad eos verba lenia erunt tibi servi cunctis diebus 1 Rois 12.8 qui dereliquit consilium senum quod dederant ei et adhibuit adulescentes qui nutriti fuerant cum eo et adsistebant illi 1 Rois 12.9 dixitque ad eos quod mihi datis consilium ut respondeam populo huic qui dixerunt mihi levius fac iugum quod inposuit pater tuus super nos 1 Rois 12.10 et dixerunt ei iuvenes qui nutriti fuerant cum eo sic loquere populo huic qui locuti sunt ad te dicentes pater tuus adgravavit iugum nostrum tu releva nos sic loqueris ad eos minimus digitus meus grossior est dorso patris mei 1 Rois 12.11 et nunc pater meus posuit super vos iugum grave ego autem addam super iugum vestrum pater meus cecidit vos flagellis ego autem caedam scorpionibus 1 Rois 12.12 venit ergo Hieroboam et omnis populus ad Roboam die tertia sicut locutus fuerat rex dicens revertimini ad me die tertia 1 Rois 12.13 responditque rex populo dura derelicto consilio seniorum quod ei dederant 1 Rois 12.14 et locutus est eis secundum consilium iuvenum dicens pater meus adgravavit iugum vestrum ego autem addam iugo vestro pater meus cecidit vos flagellis et ego caedam scorpionibus 1 Rois 12.15 et non adquievit rex populo quoniam aversatus eum fuerat Dominus ut suscitaret verbum suum quod locutus fuerat in manu Ahiae Silonitae ad Hieroboam filium Nabath 1 Rois 12.16 videns itaque populus quod noluisset eos audire rex respondit ei dicens quae nobis pars in David vel quae hereditas in filio Isai in tabernacula tua Israhel nunc vide domum tuam David et abiit Israhel in tabernacula sua 1 Rois 12.17 super filios autem Israhel quicumque habitabant in civitatibus Iuda regnavit Roboam 1 Rois 12.18 misit igitur rex Roboam Aduram qui erat super tributum et lapidavit eum omnis Israhel et mortuus est porro rex Roboam festinus ascendit currum et fugit in Hierusalem 1 Rois 12.19 recessitque Israhel a domo David usque in praesentem diem 1 Rois 12.20 factum est autem cum audisset omnis Israhel quod reversus esset Hieroboam miserunt et vocaverunt eum congregato coetu et constituerunt regem super omnem Israhel nec secutus est quisquam domum David praeter tribum Iuda solam 1 Rois 12.21 venit autem Roboam Hierusalem et congregavit universam domum Iuda et tribum Beniamin centum octoginta milia electorum virorum et bellatorum ut pugnaret contra domum Israhel et reduceret regnum Roboam filio Salomonis 1 Rois 12.22 factus est vero sermo Domini ad Semeiam virum Dei dicens 1 Rois 12.23 loquere ad Roboam filium Salomonis regem Iuda et ad omnem domum Iuda et Beniamin et reliquos de populo dicens 1 Rois 12.24 haec dicit Dominus non ascendetis nec bellabitis contra fratres vestros filios Israhel revertatur vir in domum suam a me enim factum est verbum hoc audierunt sermonem Domini et reversi sunt de itinere sicut eis praeceperat Dominus 1 Rois 12.25 aedificavit autem Hieroboam Sychem in monte Ephraim et habitavit ibi et egressus inde aedificavit Phanuhel 1 Rois 12.26 dixitque Hieroboam in corde suo nunc revertetur regnum ad domum David 1 Rois 12.27 si ascenderit populus iste ut faciat sacrificia in domo Domini in Hierusalem et convertetur cor populi huius ad dominum suum Roboam regem Iuda interficientque me et revertentur ad eum 1 Rois 12.28 et excogitato consilio fecit duos vitulos aureos et dixit eis nolite ultra ascendere Hierusalem ecce dii tui Israhel qui eduxerunt te de terra Aegypti 1 Rois 12.29 posuitque unum in Bethel et alterum in Dan 1 Rois 12.30 et factum est verbum hoc in peccatum ibat enim populus ad adorandum vitulum usque in Dan 1 Rois 12.31 et fecit fana in excelsis et sacerdotes de extremis populi qui non erant de filiis Levi 1 Rois 12.32 constituitque diem sollemnem in mense octavo quintadecima die mensis in similitudinem sollemnitatis quae celebratur in Iuda et ascendens altare similiter fecit in Bethel ut immolaret vitulis quos fabricatus erat constituitque in Bethel sacerdotes excelsorum quae fecerat 1 Rois 12.33 et ascendit super altare quod extruxerat in Bethel quintadecima die mensis octavi quem finxerat de corde suo et fecit sollemnitatem filiis Israhel et ascendit super altare ut adoleret incensum

1 Rois : Caput 12

The Division of the Kingdom in 1 Kings Chapter 12

1 Kings chapter 12 reveals a decisive moment in Israel's history: the breakup of the kingdom. The recklessness of Rehoboam, heir to the throne, played a central role in this national tragedy. This pivotal narrative highlights Rehoboam's rise, his disastrous choices in the face of wise counsel, and the revolt of the northern tribes led by Jeroboam.

Main Themes

This chapter addresses crucial themes such as wise leadership, the fulfillment of divine prophecy, and the consequences of imprudent decisions. It also highlights the establishment of alternative worship in the Northern Kingdom, marking a turning point in Israel's spirituality.

Reflection on Unity and Discernment

Together, we invite you to explore five biblical passages that resonate with the themes of unity and discernment present in this transformative chapter. Each verse offers us valuable insight into the issues at stake in the division.

Key Verses

2 Chronicles 10:15: "So the king did not listen to the people, for the change of events was from God, that the word of the Lord might be fulfilled, which he had spoken to Jeroboam son of Nebat by the prophet Ahijah the Shilonite." This verse, parallel to 1 Kings 12, emphasizes that the division of the kingdom was an integral part of God's plan.

Proverbs 15:1: "A quiet answer turns away wrath, but a harsh word stirs up anger." This proverb contrasts Rehoboam's harsh reaction to the people, which led to the division of the kingdom.

Matthew 12:25: "Jesus knew their thoughts and said to them, 'Every kingdom divided against itself will be brought to ruin, and every city or house divided against itself will not stand.'" This statement by Jesus illustrates the disastrous consequences of division, as revealed in 1 Kings 12.

Galatians 5:20-21: "...dissensions, factions, etc. I warn you about these things, just as I warned you before: those who practice such things will not inherit the Kingdom of God." Paul highlights the dissensions and factions, painful realities found in the division of the kingdom.

James 3:16: "For where envy and selfish ambition are, there is confusion and every kind of evil." This verse reflects the harmful consequences of Rehoboam and Jeroboam's selfish ambition, illustrating the seriousness of their choices.

Conclusion

The division of the kingdom of Israel, as described in 1 Kings 12, challenges us today to the importance of listening, discernment, and unity in our lives. May these reflections help us build strong communities in accordance with divine teachings.