1 Rois - Caput 10

1 Rois 10.1 sed et regina Saba audita fama Salomonis in nomine Domini venit temptare eum in enigmatibus 1 Rois 10.2 et ingressa Hierusalem multo comitatu et divitiis camelis portantibus aromata et aurum infinitum nimis et gemmas pretiosas venit ad Salomonem et locuta est ei universa quae habebat in corde suo 1 Rois 10.3 et docuit eam Salomon omnia verba quae proposuerat non fuit sermo qui regem posset latere et non responderet ei 1 Rois 10.4 videns autem regina Saba omnem sapientiam Salomonis et domum quam aedificaverat 1 Rois 10.5 et cibos mensae eius et habitacula servorum et ordinem ministrantium vestesque eorum et pincernas et holocausta quae offerebat in domo Domini non habebat ultra spiritum 1 Rois 10.6 dixitque ad regem verus est sermo quem audivi in terra mea 1 Rois 10.7 super sermonibus tuis et super sapientia tua et non credebam narrantibus mihi donec ipsa veni et vidi oculis meis et probavi quod media pars mihi nuntiata non fuerit maior est sapientia et opera tua quam rumor quem audivi 1 Rois 10.8 beati viri tui et beati servi tui hii qui stant coram te semper et audiunt sapientiam tuam 1 Rois 10.9 sit Dominus Deus tuus benedictus cui placuisti et posuit te super thronum Israhel eo quod dilexerit Dominus Israhel in sempiternum et constituit te regem ut faceres iudicium et iustitiam 1 Rois 10.10 dedit ergo regi centum viginti talenta auri et aromata multa nimis et gemmas pretiosas non sunt adlata ultra aromata tam multa quam ea quae dedit regina Saba regi Salomoni 1 Rois 10.11 sed et classis Hiram quae portabat aurum de Ophir adtulit ex Ophir ligna thyina multa nimis et gemmas pretiosas 1 Rois 10.12 fecitque rex de lignis thyinis fulchra domus Domini et domus regiae et citharas lyrasque cantoribus non sunt adlata huiuscemodi ligna thyina neque visa usque in praesentem diem 1 Rois 10.13 rex autem Salomon dedit reginae Saba omnia quae voluit et petivit ab eo exceptis his quae ultro obtulerat ei munere regio quae reversa est et abiit in terram suam cum servis suis 1 Rois 10.14 erat autem pondus auri quod adferebatur Salomoni per annos singulos sescentorum sexaginta sex talentorum auri 1 Rois 10.15 excepto eo quod offerebant viri qui super vectigalia erant et negotiatores universique scruta vendentes et omnes reges Arabiae ducesque terrae 1 Rois 10.16 fecit quoque rex Salomon ducenta scuta de auro puro sescentos auri siclos dedit in lamminas scuti unius 1 Rois 10.17 et trecentas peltas ex auro probato trecentae minae auri unam peltam vestiebant posuitque ea rex in domo silvae Libani 1 Rois 10.18 fecit etiam rex Salomon thronum de ebore grandem et vestivit eum auro fulvo nimis 1 Rois 10.19 qui habebat sex gradus et summitas throni rotunda erat in parte posteriori et duae manus hinc atque inde tenentes sedile et duo leones stabant iuxta manus singulas 1 Rois 10.20 et duodecim leunculi stantes super sex gradus hinc atque inde non est factum tale opus in universis regnis 1 Rois 10.21 sed et omnia vasa de quibus potabat rex Salomon erant aurea et universa supellex domus saltus Libani de auro purissimo non erat argentum nec alicuius pretii putabatur in diebus Salomonis 1 Rois 10.22 quia classis regis per mare cum classe Hiram semel per tres annos ibat in Tharsis deferens inde aurum et argentum dentes elefantorum et simias et pavos 1 Rois 10.23 magnificatus est ergo rex Salomon super omnes reges terrae divitiis et sapientia 1 Rois 10.24 et universa terra desiderabat vultum Salomonis ut audiret sapientiam eius quam dederat Deus in corde eius 1 Rois 10.25 et singuli deferebant ei munera vasa argentea et aurea vestes et arma bellica aromata quoque et equos et mulos per annos singulos 1 Rois 10.26 congregavitque Salomon currus et equites et facti sunt ei mille quadringenti currus et duodecim milia equitum et disposuit eos per civitates munitas et cum rege in Hierusalem 1 Rois 10.27 fecitque ut tanta esset abundantia argenti in Hierusalem quanta lapidum et cedrorum praebuit multitudinem quasi sycomoros quae nascuntur in campestribus 1 Rois 10.28 et educebantur equi Salomoni de Aegypto et de Coa negotiatores enim regis emebant de Coa et statuto pretio perducebant 1 Rois 10.29 egrediebatur autem quadriga ex Aegypto sescentis siclis argenti et equus centum quinquaginta atque in hunc modum cuncti reges Hettheorum et Syriae equos venundabant

1 Rois : Caput 10

Solomon's Glory and Divine Wisdom

Chapter 10 of the book of 1 Kings depicts the height of Solomon's glory. This fascinating account illustrates how the king's fame spread far beyond the borders of Israel. The story of the visit of the Queen of Sheba, amazed by Solomon's wisdom and wealth, underscores the impact of his reign. This chapter also highlights the opulence of the kingdom, particularly through descriptions such as the ivory throne and the merchant fleet. Thus, 1 Kings 10 represents the fulfillment of God's promises of prosperity.

We invite you to meditate on five biblical passages that resonate with the themes of wisdom and divine blessing, highlighted in this breathtaking chapter.

Matthew 12:42

"The queen of the south will rise up in judgment with this generation and condemn it, because she came from the ends of the earth to hear the wisdom of Solomon, and now one greater than Solomon is here." - In this verse, Jesus refers to the visit of the Queen of Sheba as an example of seeking divine wisdom.

2 Chronicles 9:22-23

"Now King Solomon was richer and wiser than all the kings of the earth. All the kings of the earth sought an audience with Solomon to hear the wisdom God had given him." - This passage, which echoes 1 Kings 10, highlights Solomon's fame and wisdom, showing how his reputation spread throughout the world.

Proverbs 2:6

"For the Lord is the giver of wisdom; from his mouth come knowledge and understanding." - This verse illustrates the source of Solomon's wisdom, highlighted in 1 Kings 10.

Ecclesiastes 2:4-9

"I have done magnificent things: I have built houses for myself, I have planted vineyards [...] I have also accumulated silver and gold for myself [...] I have become more powerful than anyone in Jerusalem before me." - This passage, attributed to Solomon, echoes the descriptions of his wealth and accomplishments in 1 Kings 10.

James 1:5

"If any of you lacks wisdom, ask God, who gives wisdom to all freely and willingly; and it will be given to you." - This verse recalls the wisdom of Solomon, emphasizing that true wisdom comes from God.

Contemplating these passages, we are invited to recognize the greatness of divine wisdom and to seek this same wisdom in our daily lives, while allowing ourselves to be guided by the teachings of our faith.