1 Jean - Caput 5

1 Jean 5.1 omnis qui credit quoniam Iesus est Christus ex Deo natus est et omnis qui diligit eum qui genuit diligit eum qui natus est ex eo 1 Jean 5.2 in hoc cognoscimus quoniam diligimus natos Dei cum Deum diligamus et mandata eius faciamus 1 Jean 5.3 haec est enim caritas Dei ut mandata eius custodiamus et mandata eius gravia non sunt 1 Jean 5.4 quoniam omne quod natum est ex Deo vincit mundum et haec est victoria quae vincit mundum fides nostra 1 Jean 5.5 quis est qui vincit mundum nisi qui credit quoniam Iesus est Filius Dei 1 Jean 5.6 hic est qui venit per aquam et sanguinem Iesus Christus non in aqua solum sed in aqua et sanguine et Spiritus est qui testificatur quoniam Christus est veritas 1 Jean 5.7 quia tres sunt qui testimonium dant 1 Jean 5.8 Spiritus et aqua et sanguis et tres unum sunt 1 Jean 5.9 si testimonium hominum accipimus testimonium Dei maius est quoniam hoc est testimonium Dei quod maius est quia testificatus est de Filio suo 1 Jean 5.10 qui credit in Filio Dei habet testimonium Dei in se qui non credit Filio mendacem facit eum quoniam non credidit in testimonio quod testificatus est Deus de Filio suo 1 Jean 5.11 et hoc est testimonium quoniam vitam aeternam dedit nobis Deus et haec vita in Filio eius est 1 Jean 5.12 qui habet Filium habet vitam qui non habet Filium Dei vitam non habet 1 Jean 5.13 haec scripsi vobis ut sciatis quoniam vitam habetis aeternam qui creditis in nomine Filii Dei 1 Jean 5.14 et haec est fiducia quam habemus ad eum quia quodcumque petierimus secundum voluntatem eius audit nos 1 Jean 5.15 et scimus quoniam audit nos quicquid petierimus scimus quoniam habemus petitiones quas postulavimus ab eo 1 Jean 5.16 qui scit fratrem suum peccare peccatum non ad mortem petet et dabit ei vitam peccantibus non ad mortem est peccatum ad mortem non pro illo dico ut roget 1 Jean 5.17 omnis iniquitas peccatum est et est peccatum non ad mortem 1 Jean 5.18 scimus quoniam omnis qui natus est ex Deo non peccat sed generatio Dei conservat eum et malignus non tangit eum 1 Jean 5.19 scimus quoniam ex Deo sumus et mundus totus in maligno positus est 1 Jean 5.20 et scimus quoniam Filius Dei venit et dedit nobis sensum ut cognoscamus verum Deum et simus in vero Filio eius hic est verus Deus et vita aeterna 1 Jean 5.21 filioli custodite vos a simulacris

1 Jean : Caput 5

Confidence and Certainties of the Christian Faith

Chapter 5 of the First Epistle of John closes with powerful affirmations concerning the Christian faith. How can we be assured of our salvation? This affirmative text proclaims the victory of faith, God's testimony about His Son, and the promise of eternal life in Christ.

Themes Covered

John addresses essential topics such as the effectiveness of prayer, divine protection from evil, and knowledge of the true God. He also ends his message with a warning against idolatry, inviting us to reflect on the place we give to our faith in our daily lives.

Five Additional Bible Passages

To enrich our understanding of the fundamental truths of this chapter, let's explore together five Bible passages that reinforce these teachings:

John 20:31

"But these are written so that you may believe that Jesus is the Christ, the Son of God, and that by believing you may have life in his name." This verse resonates with the theme of 1 John 5:13, emphasizing the importance of faith in the Son of God.

John 16:33

"I have spoken these things to you so that in me you may have peace. In this world you will have tribulation, but take heart! I have overcome the world." This passage refers to 1 John 5:4-5, affirming that our faith gives us victory over the world.

John 14:13-14

"And I will do whatever you ask in my name, so that the Father may be glorified in the Son. Whatever you ask in my name, I will do it." This complements 1 John 5:14-15, reminding us of the confidence we can have in our prayers.

James 5:16

"Therefore, confess your sins to one another and pray for one another. The prayer of a righteous man has power and effectual power." This verse echoes 1 John 5:16, emphasizing the importance of praying for our brothers and sisters who sin.

John 17:3

"This is eternal life: that they might know you, the only true God, and Jesus Christ, whom you have sent." This passage reflects the theme of 1 John 5:20, which emphasizes knowing God and communion with his Son.

By meditating on these verses, we are invited to deepen our faith and draw closer to the promise of eternal life in Christ. May our trust in Him grow every day, guiding us on the path of truth and light.