1 Chroniques - Caput 16

1 Chroniques 16.1 adtulerunt igitur arcam Dei et constituerunt eam in medio tabernaculi quod tetenderat ei David et obtulerunt holocausta et pacifica coram Deo 1 Chroniques 16.2 cumque conplesset David offerens holocausta et pacifica benedixit populo in nomine Domini 1 Chroniques 16.3 et divisit universis per singulos a viro usque ad mulierem tortam panis et partem assae carnis bubulae et frixam oleo similam 1 Chroniques 16.4 constituitque coram arca Domini de Levitis qui ministrarent et recordarentur operum eius et glorificarent atque laudarent Dominum Deum Israhel 1 Chroniques 16.5 Asaph principem et secundum eius Zacchariam porro Iahihel et Semiramoth et Ieihel et Matthathiam et Eliab et Banaiam et Obededom et Ieihel super organa psalterii et lyras Asaph autem ut cymbalis personaret 1 Chroniques 16.6 Banaiam vero et Azihel sacerdotes canere tuba iugiter coram arca foederis Domini 1 Chroniques 16.7 in illo die fecit David principem ad confitendum Domino Asaph et fratres eius 1 Chroniques 16.8 confitemini Domino invocate nomen eius notas facite in populis adinventiones illius 1 Chroniques 16.9 canite ei et psallite et narrate omnia mirabilia eius 1 Chroniques 16.10 laudate nomen sanctum eius laetetur cor quaerentium Dominum 1 Chroniques 16.11 quaerite Dominum et virtutem eius quaerite faciem eius semper 1 Chroniques 16.12 recordamini mirabilium eius quae fecit signorum illius et iudiciorum oris eius 1 Chroniques 16.13 semen Israhel servi eius filii Iacob electi illius 1 Chroniques 16.14 ipse Dominus Deus noster in universa terra iudicia eius 1 Chroniques 16.15 recordamini in sempiternum pacti eius sermonis quem praecepit in mille generationes 1 Chroniques 16.16 quem pepigit cum Abraham et iuramenti illius cum Isaac 1 Chroniques 16.17 et constituit illud Iacob in praeceptum et Israhel in pactum sempiternum 1 Chroniques 16.18 dicens tibi dabo terram Chanaan funiculum hereditatis vestrae 1 Chroniques 16.19 cum essent pauci numero parvi et coloni eius 1 Chroniques 16.20 et transierunt de gente in gentem et de regno ad populum alterum 1 Chroniques 16.21 non dimisit quemquam calumniari eos sed increpuit pro eis reges 1 Chroniques 16.22 nolite tangere christos meos et in prophetis meis nolite malignari 1 Chroniques 16.23 canite Domino omnis terra adnuntiate ex die in diem salutare eius 1 Chroniques 16.24 narrate in gentibus gloriam eius in cunctis populis mirabilia illius 1 Chroniques 16.25 quia magnus Dominus et laudabilis nimis et horribilis super omnes deos 1 Chroniques 16.26 omnes enim dii populorum idola Dominus autem caelos fecit 1 Chroniques 16.27 confessio et magnificentia coram eo fortitudo et gaudium in loco eius 1 Chroniques 16.28 adferte Domino familiae populorum adferte Domino gloriam et imperium 1 Chroniques 16.29 date Domino gloriam nomini eius levate sacrificium et venite in conspectu eius et adorate Dominum in decore sancto 1 Chroniques 16.30 commoveatur a facie illius omnis terra ipse enim fundavit orbem inmobilem 1 Chroniques 16.31 laetentur caeli et exultet terra et dicant in nationibus Dominus regnavit 1 Chroniques 16.32 tonet mare et plenitudo eius exultent agri et omnia quae in eis sunt 1 Chroniques 16.33 tunc laudabunt ligna saltus coram Domino quia venit iudicare terram 1 Chroniques 16.34 confitemini Domino quoniam bonus quoniam in aeternum misericordia eius 1 Chroniques 16.35 et dicite salva nos Deus salvator noster et congrega nos et erue de gentibus ut confiteamur nomini sancto tuo et exultemus in carminibus tuis 1 Chroniques 16.36 benedictus Dominus Deus Israhel ab aeterno usque in aeternum et dicat omnis populus amen et hymnus Domino 1 Chroniques 16.37 dereliquit itaque ibi coram arca foederis Domini Asaph et fratres eius ut ministrarent in conspectu arcae iugiter per singulos dies et vices suas 1 Chroniques 16.38 porro Obededom et fratres eius sexaginta octo et Obededom filium Idithun et Osa constituit ianitores 1 Chroniques 16.39 Sadoc autem sacerdotem et fratres illius sacerdotes coram tabernaculo Domini in excelso quod erat in Gabaon 1 Chroniques 16.40 ut offerrent holocausta Domino super altare holocaustomatis iugiter mane et vespere iuxta omnia quae scripta sunt in lege Domini quam praecepit Israheli 1 Chroniques 16.41 et post eum Heman et Idithun et reliquos electos unumquemque vocabulo suo ad confitendum Domino quoniam in aeternum misericordia eius 1 Chroniques 16.42 Heman quoque et Idithun canentes tuba et quatientes cymbala et omnia musicorum organa ad canendum Deo filios autem Idithun fecit esse portarios 1 Chroniques 16.43 reversusque est omnis populus in domum suam et David ut benediceret etiam domui suae

1 Chroniques : Caput 16

Celebrating the Divine Presence according to 1 Chronicles 16

Chapter 16 of 1 Chronicles invites us to reflect on the worship that arose after the arrival of the Ark of the Covenant. How did Israel celebrate God's presence among them? This inspiring text shares with us David's psalm of thanksgiving, while emphasizing the importance of organizing ongoing worship. The themes of gratitude, praise, and remembrance of God's works are emphasized, establishing a model for communal worship.

We invite you to meditate on five biblical passages that illustrate the elements of praise and worship present in this uplifting chapter.

Psalm 105:1-15

"Give thanks to the Lord, proclaim his name; make known your deeds among the nations..." This psalm contains excerpts from David's song of praise in 1 Chronicles 16, testifying to how praise has been preserved and used in worship throughout the centuries. generations.

Psalms 96:1-13

"Sing to the Lord a new song; sing to the Lord, all you inhabitants of the earth..." This psalm also reflects part of David's song in 1 Chronicles 16, highlighting themes of universal praise that transcend time and space.

2 Samuel 6:17-19

"They brought in the ark of the Lord and set it in its place, in the tent that David had pitched for it..." This parallel passage in 2 Samuel provides additional context for events described in 1 Chronicles 16, enriching our understanding of the solemnity of this moment.

Exodus 25:10-22

"Make an ark of acacia wood, three feet and four inches long..." This passage reminds us of the original construction of the Ark of the Covenant, central to the events recounted in 1 Chronicles 16, and underscores the sacred importance of this object in worship.

Hebrews 13:15

"Therefore, through Jesus, let us continually offer to God a sacrifice of praise, is the fruit of lips that confess his name." This verse invites us to live the spirit of praise present in 1 Chronicles 16 by applying it to our contemporary Christian context.

May these reflections nourish our spiritual life and encourage us to celebrate God's presence with a heart full of gratitude and praise.